Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)
4. Összeírások
* ÖSSZEÍRÁSOK * habitatur. Unum in Borosjenő templum est, in quo pater quidam e familia S[anc] ti Francisci praesidio illic locato ab obsequiis est spiritualibus, et operatur ad aras, recipitq[ue] pro sustentatione sua annua 100 florenos, qui tamen emigraturo inde forsan brevi milite eidem in futurum non numerabuntur. Alterum in Zaranth templum est, aut melius sacellum a d[omi]no comite Conspruk exstructum. His duabus sacris aedibus, ut duae accedant aliae, in Menes nimirum et Totvaradia foret consultissimum, atq[ue] si pro his erigendis ex cassa ab augustissimo recens constituta assignaretur subsidium aliquod, non dubito, futurum, ut accedente subinde pia aliorum liberalitate demum perfruerentur. [f. 27v.] Sunt praeterea alia in pagis calvinianorum templorum rudera, sumptibus haud ita magnis ad sacrorum usus reparabilia, si ille etiam populus ad sacra nostra traducatur aliquando, quod per collocatos ad has partes, pagorum haereticorum confinia, curiones, benedicente Domino facillime poterit praestari. Atq[ue] haec sunt, quae in tabella lit[tera] C regiae suae serenitati, et excelso Regio Locumtenetiali Consilio demissima remonstratione exhibeo. In altera lit[tera] D notata specificantur parochiae binae aliae, Szegedi ensis quae per r[everendos] p[at]res piarum scholarum etiamnum administratur, et Aradiensis, cujus curam gerunt. Religiosi S[anc]ti Francisci fratres minores conventuales: proventus utriusq[ue] hujus parochiae unici a stola sunt et licet magistratum Szegediensem ternis jam vicibus per canonicos meos fecerim requiri, ut se declaret, quid pro parochi intertentione juxta sacratissimae majestatis suae caesareo-regiae mandatum, ac regiae serenitatis suae et excelsi [f. 28r.] Regio Locumtenentialis Consilii rescriptum, tum in fundis quibusdam exscindendis, tum in assignanda certa paratae pecuniae sum[m]a praestare possit, ac velit, semper tamen Szegedienses ac etiam Aradienses reposuerunt, nullam ad haec mea postulata resolutionem se posse dare, priusquam speciale desuper mandatum ad se directum, quemadmodum id in similibus casibus cum liberis, regiisq[ue] civitatibus fieri consuevit, non acceperint. In tabella demum postrema lit[tera] E notata reliquarum dioecesis meae parochiarum cis-Marusium, in Bannatu nimirum Temesiensi syllabum pertexo, et quod in priore illa mea obsequentissima submissa informatione praestiti, in hac altera repeto, nempe juxta benignissimam majestatis suae sacratissimae resolutionem ab inclyta administratione Temesiensi per hunc Bannatum plébános in parata pecunia annuatim accipere 150 florenos, quibus stolae proventus, ligna focalia, foenum duobus intertenendis equis necessarium accedunt. Alia autem a parochianis [f. 28v.] suis non percipiunt, nec fundos habent assignatos, quos possent excolere. Atqfue] hic deniq[ue] hujus meae dioecesis status est, in qua cum juxta emanatum die 17-ae Martii anni currentis ad dioecesanos omnes a regia sua 100