Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1610 160I-I7OO 75 Paulus Zánthaj senior in comitatu Zempléniensis, item Dominus Petrus Alvinci pastor Cassoviensis Joannes Hellopoeus Tálliensis Daniel Zegedj Tokaj ensis Joannes Keczkeméti Patachiensis Gregorius Zőlőskeiensis Petrus Beozörménj Tolczvensis Christophorus Detsi etc. [3.] Transylvanos hos habuimus reverendissimum et clarissimum virum dominum Michaelem Tasnádiensem superattendentem ecclesiarum orthodox­arum in Transylvania Lucam Traskj [620] pastorem in ecclesia reformata Claudiopoli Petrum Balaj pastorem in Gialw etc. [4.] Ibi magna fuit disceptatio cum Emerico ZilvásÚjjfaluj de disciplina ecclesiae, quo magis sua facinora tegere posset, arripuerat hanc materiam, clamitans nos esse papas, Antichristos, simoniacos, docere doctrinam daemoniarum et haereticam, rationem addebatis quia quosdam carceriis constitos tenemus quosdam mulcta pecuniaria punimus, sed ibi tanquam blasphemus et mendax nebulo in suis conatibus progredi non potuit, sed targif—Jtus et confusus est. Propter blasphemias ergo eius inauditas et jam tertio comissum periurium ecclesia Varadiensem conditionem ille ademit alia tamen docere permisit si his conditionibus ultro et non coactus subscriberit. Conditiones haec fuerunt: I. Agnoscat suam delictum et veniam deprecetur. II. Officio senioris extempore cedat nec amplius hic Varadini ullo nostrique tempore pastoris officio fungatur.[621] 111. Obliget se proprio manuscripto exclusis omnibus juridicis remediis, etiam gratia principis, comperta rei veritate, si turbas in ecclesia excitaverit, sive in doctrina, sive in externa conversatione apprehendendi et vindicandi potestatem quilibet magistratus habeat. IV. Ubicunque locorum vixerit, horum meminisse canebit: nec contra superattendentem, tam praesentem, quam futurum, neque contra dominos seniores totamque totius Ungariae, Transylvaniaeque ecclesias, vivos vel ubi fato functi fuerint, neque clam, neque palam scripto aut verbis per se aut per alios turbas manebit. Quod si conditionibus his sponte et non coacte obtemperaverit et subscripserit ecclesia quoque absolvet ab infidelitate, et totum delictum condonabit tanquam pia mater. Si vero has conditiones violaverit vel in toto vel in parte, sine ulla spe assumptionis in perpetuum deponetur. Die 10. Novembris 1610. Ego Emericus Újjfalui his conditionibus subscripsi.

Next

/
Thumbnails
Contents