Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

378 1732 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI omnibus intimandum esse duxit ut eo usque nullus pro superintendente vel alterius ordinis superiore Augustanae et Helveticae Confessioni addictorum in Hungária agnoscatur vel ad aliquod exercitium ejusmodi jurisdictionis admittatur priusquam indultum et concessionem regiam desuper petierint et impetraverint. Posonii ex Consilio Regio Locumtenentiali die i mensis Martii anno 1732 celebrate. Cum vero hoc mandatum ad nos pervenisset anxii licet tamen Dei et Suae Majestatis Sacratissimae fidelitate innixi ad trutinam conscientiae rem hanc arduam revocando hoc modo cogitationes nostras exercuimus pacificamque animi nostri moderationem cum votis nostris in sinum Suae Majestatis projecimus et quidem de superattendentia bene ex mandato Suae Majestatis constituenda hoc modo cogitationes edidimus. [2.] 1. Superintendentia maneat in eodem statu in quo nunc est, ne in duas vel plures dividatur partes nec etiam ex quarundam mente scissio facienda multo magis nostra superintendentia Transsylvanicae conjungenda. [3.] 11. Praesentem nunc superintendentem clarissimum dominum Georgium Zoványi Zilahini degentem manutenere volumus in loco residentiae suae. Si vero Suae Majestatis Sacratissimae displicuerit instanter pro loco residentiae experimus et signamus liberam regiamque civitatem Debrecen. [4.] 111. In hoc arduo et extraordinario casu pro instantibus colligendo sumptu emissi sunt quinque e fratribus nostris ad partes totius districtus qui moventes validis argumentis auditores ad dapsilitatem non contempnandam transtulerunt summam ad manus clarissimi domini Stephani Sződj in libera regiaque civitate Debrecen. Summa fl. circiter 239 d. 84. [5-1 Ex hac dapsilitate clarissimus dominus Stephanus Sződj dedit ad manus domini egregii notarii domini Michaeli Szeremlyei pro agente domino Jacobo Kuncz fl. rh. 50 anno 1732 6 Decembris. Totam hanc summam dictus clarissimus dominus Stephanus Sződj duobus vicibus et praecipue anno 1734 emanibus pro agentiis exeva dedit et quietantiam venerabili Deputatio pro futura cautela exhibuit utrinque per Johannem F. Bátorkeszi. v. t. d. Mivel VI. Károly császár a zsinatok tartását 1715-ben megtiltotta, hogy az eklézsiák ne maradjanak lelkipásztorok nélkül, az esperesek ordinálták az új lelkészeket, akiknek névsorát Besenyei István néhai főjegyző és Zoványi P. György püspök jegyezte fel, a következők szerint:[zy;a\ Synodis Generalibus mandato imperatoris Caroli VI. prohibiti anno 1715, pastorum chirothesia ordinandorum sacri ritus impediti sunt, ne tamen ecclesiae ministris ex toto privarentur, industria seniorum ubivis exmissi sunt operarii in messem Domini, quorum catalogum pie defuncto generali notario reverendo condam Stephano Besenyei pertexuit Georgius R Zoványi reformatus superintendens hoc filo.

Next

/
Thumbnails
Contents