Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1712 1701-1735 363 mulieris absolutionem a quibusdam reverendis ac clarissimis dominis Tractus Debreciniensis fratribus. Sed postquam elapsis aliquot mensibus ex captivitate praefatus Stephanus Oláh rediit, ut suborta in ecclesia confusio tolleretur Sancta Synodus Generalis sancte decrevit mulierem redire ad priorem maritum juxta art. 25. in Majoribus. Sed quoniam mulier impraegnata est a secundo marito, usque ad partum sequestratur ab utrisque maritis, et jubetur habitare apud parentes suos, post partum vero redire ad priorem maritum, proles vero a marito secundo suscepta sit ejusdem mariti secundi. Quod si vero mulier ad priorem maritum redire nollet, cogatur a pio magistratu tandem vero si pertinenter semet ipsam opponeret pio quaque magistratui in perpetuum vinculabitur, juxta Apostolorum maneat innupta. Quod autem parentes mulieris in hoc matrimonio fuerunt pararii utrique excommunicantur et petet ad puniendam decreti civitatum haydonicalium ductori. [11.] [227] Caeterum clarissimus dominus Johannes Bátorkeszi tum quod illorum matrimonium procuraverit tum quod consensu et suffragio suo absolutionem mulieris a priori marito confirmaverit, tum quod illegitimae copulaverit, juxta canonem 26. in Majoribus, depositione punitus est. [12.] Transmittitur vidua clarissimi piae memoriae Szentesi ad arbitrariam divisionem hac conditione ut omnia sui mariti bona sub juramento exhibeat. [I3-] De Martino Kováts manet deliberatum Bagamériensis Synodi anni 1710 2 et 3 Novembris celebratae. [14-] Andreas Kis NagyLétaiensis cum Elizabetha Áts cohabitet, nullam enim habet divortii causam legitimam, nolentem magistratus cogat. [I5-] Catharina Kenesi Sarkadiensis petit divortium a marito suo amente, stupido Georgio Vintze. Deliberatum: Cohabitent. [16.] Juditha Nagy Bihariensis a Thoma Vas ob inumanem crudelitatem et bigamiam separetur, Thomas autem Vas cum antea etiam in perpetua liga fuerit, redit ad eandem ligám perpetuam. [17.] Helena Bodzás Békésiensis a marito suo Stephano Szabó tanquam bipedem neqvissimo sceleratissimo furca et patibulo digno vivente tamen ipso non separetur, sed sequestratur et apud Békésienses honeste vivere jussa. [18.] Locus futurae Synodi Generalis erit in oppido Csatár.