Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

34 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1590 etc. et 15. v. ii. Per gratiam Domini etc. Nihilque discrevit inter nos et illos, üde purificatis cordibus illorum, Rom. 3., Ephes. 2. Item exempla Abrahae et patrum, Gen. 2. v. 6.; Heb. 11.; Rom. 4.; Gal. 3. Apostolorum item ut dicitur Gal. 2. v. 16., Scientes non iustificari hominem ex operibus legis, sed per fidem Iesu Christi, etiam nos in Christum lesum credimus etc. IV. Et si autem Christus patrum temporibus nondum actu pretium redemptionis generis humani solverat, patres tamen fide venturi Messiae salutem praesens consecuti fuerunt, nam mors seu sacrificium Christi postremis temporibus peractum fuit plenissimum pretium solutum pro peccatis tam ab origine mundi commissis quam etiam ad finem mundi fiendis eorum nempe qui credunt in Christum, ut ostendunt Scripturae testimonia Apoc. 13.: Agnus ab initio mundi occisus est. Heb. 13.: lesus Christus heri, etc. Heb. 10.: Unica oblatione, etc. Heb. 9. v. 15., Act. 15. Per gratiam, vide exempla patrum iustificatorum. Heb. 11. V. Patrum animae fide in lesum Christum ex hac vita migrantes non in lymbum ut pápistáé impie contendunt, sed ad coelos, beatorum nempe sedem translatae fuerunt, quod his rationibus certo demonstrari potest: VI. i. Quia vox lymbi in scripturis sacris nusquam extat, multo minus locus ipse lymbi probari potest. Quod vero pontificii sinum Abrahae lymbum esse voluerunt, absurdum atque imperitum est et alienum e Scriptura Sancta. Sed nec patrum quorundam de lymbo opinionem et errorem citra Scripturam admittimus. VII. 2. Quia Scriptura Sacra duo tantum agnoscit ad admittit loca seu recep­tacula animarum post mortem, unum: ipsum coelum, vitam aeternam, paradysum, sinum Abrahae, etc, quae synonima sunt et pro eodem capiuntur. Alterum vero impiorum, inferos, gehennam, tartarum, et quicquid tale est, nec potest ex scripturis sacris tertius aliquis locus dari. Certum ergo est animas piorum omnium temporum recta sursum ad coelos fuisse subvectas, et adhuc hodie isthuc colligi, etc. Vili. 3. Quia patres eiusdem gratiae in Christo fuerunt participes, cuius et nos sumus, quae est causa remissionis peccatorum et iustifkationis ut dicitur Act. 15. IX. 4. Quia patris Veteris Testamenti eiusdem fidei beneficio nobiscum iustificati sunt, idemque Christi meritum apprehenderunt, unum ergo eundemque effectum mors Christi quavis aetate praestitit, gloriam nempe et vitam aeternam piorum. Non fuit ergo opus ullo lymbo. X. 5. Quia mors Christi expians primi parentis et universae posteritatis delictum, Deo Patri semper fuit praesens et aeque pretiosa ut nunc est. Ideo non fuit opus isto carcere ad piorum animas concludendas, Apoc. 13.: Agnus ab initio etc. XI. 6. Quia Paulus apostolus ad Ephes. 1. v. 10. et 3. v. 15. et Colos. 1. v. 20. expresse docet Christum suo sacrificio reconciliavisse tum quae in coelis sunt, tum quae in terris. Qui locus non de angelis loquitur (nam Christus non inter

Next

/
Thumbnails
Contents