Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1702 1701-1735 325 Discursus brevis de ministrorum evangelii vocatione crebra de ecclesia in ecclesiam migratione et repudio pro materia disputationis in Synodo Generali habendae I. Qui episcopatum seu ministerium evangelicum ambit, praeclarum omnino opus teste apostolo ambit. (iTim. 3:1) Quid enim praeclarius quam nomine Christi legatione fungi, et ejus nomine rogare, ut peccatores reconcilientur Deo. (2Cor. 5:20) Esa.ias ipsos quoque pacem et bona evangelizantium pedes speciosos esse praedicat. (Esa. 52:7; Rom. 10:15) II. Non tamen praeclarum istud munus omnibus ambire licet, sed solum illis, qui divinitus ad id accipiunt Kávórpra. Nemo sibi sumit hunc honorem, sed qui vocatur a Deo, sicut et Aron. (2Cor. 3:5; Hebr. 5:4) III. Idoneus autem reddit Deus ad hoc opus interne et externe. Interne collatione donorum ad istud opus administrandum necessariorum, quae sunt doctrinae, aptitudinis et vita inculpabilis. Externe per vocationem decentem et legitimam ecclesiae. IV. Antequeam quis ambire praesumat istum honorem assiduis praecibus et labore improbo est connitendum ut [—] supra fidelium vulgus potens sit in Scripturis. (Act. 18:24) Tenax sit QTim. 3:15; Tim. 3:6; Haeb. 5:12,13; Eph. 4:14; non leviter tinctus neophytus, non puer expert doctrinae justitiae, et qui opus habeat doceri elementa quiorum Dei non fluctuans et qui circumduci queat [—] vento doctrinae, sed radicatus et fundatus) fidelis [—] sermonis qui ad doctrinam facit (non quaestionum disciplinatarum et pugnarum de verbis (iTim. 6:4, 5) hae enim non fiunt ad pugnam doctrinam, sed ad invidiam, litem, maleditiam, suspiciones malas, ita ut qui his deditus est, [—] suae veritate privatae et inani gloriae inhiantis maximam corruptionem) ut possit et exhortari QTim. 2:24; 2Cor. 11:20; iTim. 6:3; Tit. 2:12; 2Tim. 2:25; 2Cor. 4:2) (non [—] et in faciem cedere, in servitutem alios redigere, supra alios se extollere et exedere) doctrina sana (quae secundum pietatem, hoc est, quae docet ut abnegata impietate et mundanis cupiditatibus, temperanter et juste et pie vivamus in praesenti seculo) et contradicentes omni mansuetudine et demonstratione veritatis ad [—] convincere Tit. [—]:9-V. Aptitudo, post eruditionem requiritur in ministerium non enim omnes qui doctrina pellent, statim sunt apti ad docendum ob varios defectus. Paulus inter [—jrequij—] episcopi recenset aptitudinem ad docendum Timotheo (iTim. 3:2; 2Tim. 2:2) mandat, ut quae a se audivit inter multos testes commitit fidis hominibus, qui sunt idonei ad alios quoque docendos. Duo requirit: fidelitatem nempe dispensatori necessariam et aptitudinem ad docendum, sine quo doctoris et pastoris munere fungi quis rite non potest.

Next

/
Thumbnails
Contents