Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

294 1692 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI Ex Mada anno 1692 die 6 Junii earundem vestrarum venerabilium ac clarissimarum dominationum servitor benevolus et cultor syncerus Stephanus Dormány Debretzenj pro tunc Generalis Ecclesiae inspector indignus Relatae 14 Junii373 [2.] Examinis materia374 Pars didactica Thesis i. Fuit hactenus disputatum in Synodis Generalibus de theologia nostra partibus, principio et Scriptura Sancta et de Deo in genere, jam sequitur de attributis divinis in generae si quidem actum fit de nominibus Dei. 2. Attributa Divina sunt essentiales Dei proprietates et perfectiones formales, quae Deo attribuuntur quasi in esse secundo ad ejus essentiam et eminentiam distinctius et clarius explicandam. 3. Dari in Deo proprietates et attributa talia ostendit tum naturae Dei eminentia, cum omnes perfectiones creaturarum quae insunt Deo, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter insunt Deo quae perfectionem includunt, ut: intelligere, velle, scire. Secundum quod insunt Deo, quae vident involvere aliquam imperfectionem, ut: ambulare, loqui, descendere. Scripturae Sacrae testimonium: Exodus 3: 8; 34: 6, 7; Numeri 14: 8; Psalmorum 86:16,17; 103: 8, 9. 4. Attributa illa non sunt qualitates sive accidentia essentiam Dei perficientia, neque nuda nomina vel demonstrationes extrinseae, neque aliquid aliud a Deo distinctum, sed sunt revera aliquid positivum designantia, sunt perfectiones formales nos docentes, Deus qualis fit et revera reipsa sunt ipse Deus. 5. Attributa docent nos, Deum esse Ens perfectissimum adeoque habere in se omnium entium perfectiones in gradu summo, unde Deus potestatem cognosci et beatissimus et gloriosus. Pars polemica 1. An sint in Deo accidentia et qualitates? Negatur. 2. An attributa Divina realiter differant inter se et a Deo? Negatur. 3. An attributa Dei quaedam sunt naturalia, quaedam libera? Negatur. 373 • Más kézzel rájegyezve. 374 • MáramarosszigetiEhkLt, Igazgatási iratok 1590-1700 cs.

Next

/
Thumbnails
Contents