Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1685 160I-I7OO 281 in partialibus synodis duobus tritici metretis scholis conferendis. Pastori vero denegantes hebdomadatim d. 12 priventur.362 [147] [8.] 3. Cum variae incommoditates363 a parte personarum matrimonium contrahentium in ecclesiis audiantur, auditorum magno cum scandalo consultum videtur ut matrimonii in consangvineitatis et affinitatis gradibus major cura habeatur, neque divortia id petentibus facile concedantur. [9.] 4. Quandoquidem conversatio mala saepe cum dispendio vitae conjuncta sit, nullus ministrorum et rectorum eorumque domesticorum cum alienigenis praecipue hoc tempore conversari sibi praesummat. [10.] 5. Adulteros et adulteras Scriptura Sacra morte plectendos docet, quia tamen magistratus bursa mulctaque pecuniaria puniendos malint, in hoc casu pars innocens alteram partem adulteram morte juxta mandatum Dei persequatur, id si neglexerit publico loco virgis cedantur ambo (innocens scilicet, si sibi partem adulteram negligentia sua vivificet) si vero utrumque negligatur a matrimonio denuo contrahendo arceantur. Si vero pars innocens impediatur a potentiosis in jure prosequendo, ad secundas nuptias transmittatur, altera parte perpetuo vinculata. [ii.] 6. Locus Generalis Synodi futurae a nunc in posterum communi suffragio in Synodis Generalibus determinetur: Generalis Synodus prior semper (Deo ita favente) prima Dominica Trinitatis posterior vero tertia Dominica celebretur. [12.] 7. Blasphemos in Deum sine omni personarum respectu morte juxta Scripturam Sacram, vel si id fieri non possit, saltem juxta statutum regni anni 1663 art. 47. puniendos censemus et pro hoc comitatus omnes [148] requirendos volumus. [13.] 8. De vagabundis ciganis, rutenis, valachis aliisque cultum Dei et sacram coenam contemnentibus observetur art. 47. in Majoribus. [14.] 9. Sacri baptismi et exsequiarum occasione convivia inordinata turpesque conpotationes solitas in totum interdicimus in quavis statu, sive ecclesiastico, sive politico existentibus. [15O 10. Decentem officioque sacro convenientem vestitum ecclesiarum ministris, rectoribus horumque domesticis concedimus, abusum vero et luxum juxta Append, art. 20. et 21. severe prohibet Sancta Synodus. [16.] ii. Tobachi364 et dohanyi usum non nisi loco secreto absque scando pastoribus, rectoribus et quibuscunque scholasticis abusum vero prohibemus, ne 362 • Kivonatosan kiadva: Kiss Áron: Adatok a szatmári helv. hitv. egyházmegye történetéhez a XVII. század második felében s a XV1I1. folyama alatt. Sárospataki Füzetek 3. (1859) 452. 363 • Az egyházmegyei jegyzőkönyvben: variae difficultates, incommoditatesque. DebreceniEhmJkv II. 527. 364 • Az egyházmegyei jegyzőkönyben: Hellebori alias tobaci et dohani usum. DebreceniEhmJkv 11. 528.

Next

/
Thumbnails
Contents