Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1657 160I-I7OO 205 [i.] Gratiam et pacem a Deo Patre per et propter Salvatoris ac intercessoris nostri Jesu Christi meatum et Spiritus Sancti utramque illuminationum precor! Quotidiana nos docet experientia, quamvis vicissitudinibus ac mutationibus sint in hoc senescentis, et ferme ad ultimam desolationem tendentis mundi palago, omnes status nemo nisi qui sit ex coeratus, non videt quod fere totus mundus nunc haec in armis ubi diversi ad diversas opiniones et humani cerebris inventa prorumpant homines. Ex quibus diabolicae dissensiones, tergiversationes, calumniae, obtectationes, veritatis obnubilationes, necnon inermis ac indocti vulgi damnabiles in religione oriantur dubitationes, quorum occasionibus, quam multi in vera scandalizare religione, neufragium fidei patiantur cum Hasmeneo et Alexandro, ad quorum medelam Sanctam Dei Ecclesiam ab apostolorum temporibus ad hunc usque diem publica constituit concilia, et Synodos quae divinas Sanctae Scripturae contrarias, veritatis aequilibus ponderarent, veram eamque vivificam Verbi divinam inter fideles Dei propalare possint ut vero ea commodius promoveantur in particularibus ecclesiis speculatores vigiles, pastores solent exmitti, qui contra pestifera satanae venena armata quasi manu militante Christi gregem tueantur, Sanctam Evangelii Domini utiliter proponant sacramenta pura administrent ut sacrosancto impleni recticam conscientias hominum mordentem radicitus extirpent, quibus nunc premio nos quoque moti secundum veterem eamque usu recepta consuetudinem coacti sumus, sanctum convocare consilium, ut in vineam Domini vinitores sedulos, operarios, fideles, Spiritus Sancti variis imbutos ac ornatos donis jam pridem in Domino defunctis, vel e societate egressis substitueremus examinantes ac probantes eos in doctrina et moribus communi suffragio ad quorum examen quasdam controversas positiones ad calem literarum nostrarum notavimus. Quocirca reverendissimas ac clarissimas necnon doctissimas dominationes in Christi fide fratres ac aetate patres invitamus, convocamus ad Sanctam Synodum Generalem Rivulini celebrandam ad diem 17 Junii, rogantes obnixe omnes et singulos reverendos Verbi praecones ac conservos in messe Christi honorandos, ut una cum rectoribus scholarum, bono cum apparatu tanquam milites catapultis induti, conveniant, ut illic fortiter cum charitate, omnia perficere valeamus, naevos ac defectus, si qui hactenus praedominium sibi usurpassent, melioremus, tergiversationes seponamus, in ritibus ecclesiasticis, necnon in religionis fundamentis unionem adamantinam conservemus, a famae et existimationis fraternae morsu nos conhibeamus, sanctaque apostolicam vitam vivere valeamus, ut sic unanimes Sionis ruinam ambabus manibus aedificare possimus et ab omnibus non nisi bene audiamus. Hortantes tandem tam singulos reverendos dominos ministros quam sedulos scholarum rectores ut seponentis omnibus frivolis exceptiunculis, personatim comparere ne dedignantur, facturi nobis et Ecclesiae regratum, Deo vero ipsi

Next

/
Thumbnails
Contents