Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1646 160I-I7OO 167 [4.] IV. Rectores scholarum immediate dependentiam debent habere ab ordinariis ministris ecclesiae ipsius cui scholarchae inserviunt, deinde a seniore dioeceseos totaque partiali synodo et denique a superintendente et Generali in moribus haberi admonitionibus paternis humiliter recipiendis aliisque similibus rebus. Classici autem authores ut Virgilius [!], Horatius, Cicero et reliqui praelegantur studiosis et pueris, lingva hebraica, graeca simul doceantur. Rectores scholarum in vestitu usitato et ministrorum conformi incedant, qui secus fecerint poenam condignam non effugient. Studiosi autem habitu condecente et usitato incedant, juxta canonem 7. in Minoribus et 26. articulum in Transylvanicis, in Majoribus vero canonem 43. [5.] V. Jacobo Harsáni conceditur ut in scholis vocatus doceat hoc modo tamen, ut chyrographo suo seu reversali obliget se deinceps pastoribus ecclesiarum et senioribus in omnibus honestis rebus obtemperaturus et obtrectationibus valedicturus neque quicquam innovatur contra disciplinam ecclesiasticam et ritus ecclesiae antiquitas receptos si vero aliquid attentaverit ab Ecclesia abscindatur. [6.] VI. Nemo propria authoritate festa anniversaria nimirum Nativitatis, Circumscisionis, Passionis, Resurrectionis, Ascensionis et Missionis Spiritus Sancti in posterum ausit collocare, multo minus mutare quamvis enim non sint Divinae institutionis divinorum beneficiorum memoriae destinata. [449] Qui vero contra aliquid attentaret, privabitur a partiali ad Generalem, is enim ecclesiasticum ordinem videtur convellere, conciones et cantiones festis convenientes instituantur et canantur. [7.] VII. De Generali nemo quispiam per contemptum loquatur, qui enim hoc attentaverit gravi ecclesiae censura subiacebit. [8.] Vlll. Pompa funebris recepto ac solito more celebretur concionibus et cantionibus piis et consolatoriis pulsationibusque Campanarum. Rythmi vero inutiles non declamentur, in laudandis autem demortuis minister ecclesiae parcus sit. [9-1 IX. Typographus nihil emittat sine censura ministrorum ecclesiae. [10.] X. Johannes Szepseus minister ecclesiae quae est in arce Varadensi ejicitur ex fratrum consortio iuxta articulum 38. in Majoribus. [11.] XI. Unam eandemque confessionem habeant Catechesim Hejdelbergiensem sive Syderii latinae scilicet et hungaricae. [12.] XII. Lectio capituum Bibliorum ejusque rei confirmatio reicitur ad futuram Generalem Synodum.