Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

154 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1641 inmundi aevi miseriarum vitam cum morte transmutavisset 19 Martii circa horam 7mam matutinam et 20 Martii humo contumulatus fuisset praesentibus clarissimis viris dominis dominis senioris Stephano D[ormány] Debreczeni pro tunc ministro ecclesiae Báthoriensis, Gregorio Debreczeni seniore Eérmellyékiensi, Petro PéczVáradi pro tunc concionatore Varadiensi et tunc vicene senioris Districtus Varadiensis gerente cum dioecesi impositae sunt literae convocatoriae in Synodum Generalem clarissimo domino Stephano D[ormány] Debreceni, quibus peractis confluximus Debrecinum ad diem 14 Aprilis, ubi divina favente gratia ex suffragiis numerosis habitis electus et surrogatus est in superintendentem clarissimus et doctissimus vir dominus Michael Szánthaj pro tunc antistes Rivuliensis. [2.] In cujus praesentia nulla fuit agitata causa prater spectabilis ac magnifici domini Stephani Kun de Rosály ejusque infidelis desertricis abjurantisque uxoris Mariae Szécsianae causam. Qui praedictus magnificus dominus divortium nactus et secundum suum votum et desiderium. [3d Ac tunc eodem die suffragio communi Dioeceseos Debrecinensis electus et substitutus est in officium senioratus venerabilis senex reverendus dominus Andreas Váczy pro tunc minister ecclesiae Szoboszlaiensis qui ibidem invocato numine confirmationem nactus est.185 [4.] [672] Ego Michael Félegyházi, fateor et recognosco me multis in rebus inordinate gesisse, ebrietatis luxu una cum familia uxore scilicet contra articulos Ecclesiae atque officii normam enormiter peccasse, Deum adulcescendum irritasse. Quamobrem censuram non modo partialis ecclesiae verum etiam Sanctae Generalis Báthorini celebratae severam animadversionem et intra unius anni spatium depositionem maxima confusione pertulisse. Sed misericors Deus pater omnium resipiscentium per Filium salvatorem mei misertus et Generalis Sancta Synodus Debrecini 14 Aprillis celebrata tanquam pia et benigna mater me ad se conversum, iterum in gremium recipiens, unum ex peccatoribus resipiscentibus cognovit atque assumsit. Polliceor itaque me deinceps Deo vires administrante honeste atque inculpate pro viribus me ipsum recolligere, recolere atque reliquias vitae et finem salutaliter claudere, sin minus perpetua dispositione censuram Ecclesiae rursus subire. Actum Debrecini anno 1641. Idem qui supra manu propria186 [5d Nos Georgius Rákóci Dei gratia princeps Transylvaniae, partium Regni Hungáriáé dominus et siculorum comes etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum reverendi ac venerabiles viri certarum dioecesium in partibus Regni Hungáriáé ditioni nostrae 185 • DebreceniEhmJkv 1. 253. 186 • Adalékok 35.

Next

/
Thumbnails
Contents