Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

126 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1633 Petrus Péczváradi pastor Varadiensis Michael Szántai Rivulinensis collega Michael Simándi Dereczkeiensis Joannes Putnoki Nánásinensis Michael Jenei Szatthmáriensis Petrus Válj Zilahinensis et alii perplurimi praeter spem ad numerum 300 paulo minus. Ibique tandem ista sunt gesta: [5.] 1. Seniores electi confirmati sunt Michael Diószeghi in seniorem Tractus Varadiensem, Gregorius Debreczeni in seniorem Érmelliékiensem [6.] [67] Articuli quidam in diversis Synodis Generalibus aut prioribus adjecti aut declarationis confirmationis ergo deliberati propositi confirmati ac in fu­turam cautelam loco appendicis prioribus typis subjecti. [7.] Appendices articulorum Ecclesiae in variis Synodis Generalibus pro gubernanda politia ecclesiastica statutae, et in Synodo Generali Thasnadinum ad diem 6tum Februarii anno 1633 in Domino coacta, publicatae et approbatae, nunc autem in publicum usum opera et studio Stephani H. Keresszeghi superintendentis emissae Appendix 1. Siquidem ceremoniae Novi Testamenti neque loco neque tempori certo sint alligatae, quo administrentur, tamen propter abusum baptismus die Dominico eorum liberis administrari, quorum parentes sub praetextu baptismi eodem die convivari et helluari volunt, interdicitur, nisi infantis vita periclitetur. Interim ubi baptismo convivia non adjunguntur, pie quovis die potest administrari, est enim alterum sacramentum Novi Testamenti. (Thasnadini 1597) Ugyan a keresztelésnek nincs meghatározott helye és ideje, de vasárnap nem szabad olyan gyermeket megkeresztelni, akinek a szülei a keresztelés ürügyén vendégséget, lakomát akarnak tartani, kivéve, ha a gyermek élete veszélyben van. Ahol viszont a keresztelés nem jár vendégséggel, bármely nap megtartható. (Tasnádi zsinat, 1597) II. Privata communio aegrotorum illis locis quibus adhuc reliquiae papismi supersunt, ad tempus conceditur, ea tamen conditione, ut aliquot numero habeat aeger socios communicantes, alioqui non foret vera communio. Alibi non item. (Szathmárini 1608)

Next

/
Thumbnails
Contents