Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
114 1629 [i.] Post pia venerandi ac doctissimi domini superintendentis domini Petri Marghitaj fata reverendissimi et clarissimi domini seniores funera eius excalentes Generalem indixissent Synodum ad 25 Novembris anno 1629 SzattmárNémethini [2.] [56] Anno Christi 1629 cum ad 25 diem Novembris SzatthmárNémetinum Sancta Generalis Synodus in nomine Domini convenisset superattendentis eligendi causa in locum demortui. Invocato supremi nominibus auxilio, tandem suffragiis virorum 204 arduum et sanctum istud munus superattendentis mihi indigno atque invito Stephano H. Kereszeghi, pastori ecclesiae Zilahinae et seniori Szilágiensi impositum est. Id quod vergat ad gloriam nominibus Divini et emolumentum Ecclesiae. [3.] In hac Synodo praesentes fuerunt seniores: Stephanus Pannicida Úyheli, Bereghiensis Martinus Diószeghi Érmelliékiensis Stephanus Dormánj Debreceni Niriensis Joannes Putnoki Debreceniensis Martinus Viski Ugocziaiensis Joannes Lévaj Bániaiensis Thomas Hiripi Alfüldiensis Caspar Korocz Szepsi Szatthmáriensis. [4.] Legati: Clarissimi domini Joannis Ceglédi Joannes Budaeus Ecziediensis Clarissimi domini Stephani Detsi Joannes Thuri Varadiensis Clarissimi domini Casparis llojsjvaj 3 pastores Jeneiensis [5.] Viri praecipui: Michael Kárászteleki SzatthmárVáriensis pastor Nicolaus Váli, paulo antea senior Szatthmáriensis Stephanus Köresi paulo antea senior Mármarusiensis Paulus Válaszúti consenior Sárosiensis paulo antea et alii perplurimi ultra ducentium honorandissimi. [58] Ibi tum haec sunt gesta: [6.] i. Caspar Korocz Szepsinus pastor SzatthmárNémethiensis in seniorem creabatur. [7.] 2. Scrinium Ecclesiae Generalis quod continebat literas privilegiales Ecclesiae in pergameno sub pendenti sigillo, excepti uno nr. 6, in papyro regali nr. 8, et alias literas pecunias item quae vel ex taxa vel ex collectis in rationem exulum apud clarissimum dominum Margitaium erant deposita custodiae causa A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 142 • DebreceniEhmJkv 1.113.