Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1629 160I-I7OO 109 Haec fere sunt praecipua argumenta instantiarum enim at erethynematum obiectiones, una cum solutionibus brevitatis studio praetermissimus. Ego, Deo Duce ac oúv Kpia[r]u praeivi, tu quantum potes, sequere. [43] Acta ac decreta Synodi anno 1629 Varadini die 17 Junii137 [5.] Joannes Gereni, dux campestrium haydonum ab uxore sua (relicta nimirum Nicolai Ketzeli piae memoriae) separatur ac eidem facultas ad secundas nuptias transeundi conceditur. [6.] Jonas Gywgei propter indignam famuli sui necem, una cum testibus sive attestationibus magistratui traditur, hoc fine ut Lökiensis (quorum minister fuit ordinarius) intra quindenam tempereant, ac secundum juris processum sanguinem innocentem vindicent. Alioqui pastore futuro privabuntur. [7.] Inter Szathmárienses ac eorum suburbanos conclusum ut Szathmárienses tres omnino pastores ex communi aerario conducant quorum duo (quos sacellanos vocamus) alternatim inserviant suburbanis, nihilominus uterque eorum in ipsa Szathmáriense civitate habitent. Cum pastoribus vero duo vel tres studiosi exeant. [8.] Inter Thasnádienses ac Balásházienses statutum, ut pratum sive foenetum, quod in territorio Balásháziensi situm est, ac sacellano Thasnádiensi collatum dum illis inservivit, jam vero [44] cessante officio pastor Balásháziensis possideat. Ita tamen ut domini nobiles Balásházienses literis autenticis datis spondeant in alium usum profanum nolle dictum pratum convertere. Imo, si successu temporis denuo sacellanus Thasnádiensis ipsis inserviat res ad primam originem revocetur. Pro isto autem defectu Thasnádienses teneantur pastori suo simile pratum conferre. [9.] Domini seniores ministros suae inspectioni addictos tempore visitationis diligenter examinent inter alia de Bibliis Sacris. Si quis eorum Sacris Bibliis caruerit ac subám habuerit, ea ablata ac distracta, Codicem Sacrum coemat. Si vero nec Codicem Sacrum nec subám habuerit, juxta tenorem articulorum officio privetur. [10.] Rectores scholarum solita socordia praetermissa in docendo solertiores fiant, ac more antiquo, horis matutinis primo logicam, postmodum vero oratorem aliquem profiteantur. Tandem hora nona examen publicum instituatur. Similiter a prandio primo poeata aliquis praelegatur, quarto autem pomeridiana examen instituatur. Secus agentes officio privabuntur. [11.] [45] Porro in scholis celebrioribus authores graeci probatiores, nempe Homerus, Demosthenes, Plutarchus, lsocratus, Phocilides, Pythagoras, Zenon negligantur verum publice profiteantur sub eadem poena. 137 • Adalékok 23-26.