Emődi András: Az Érmelléki Traktus egyházközségeinek 1823-1826 között összeállított históriája -Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 21. (Debrecen, 2018)

Margittá

* MARGITTÁ * Pastori Eccl.ae Rfitae Balyokiensis, qui introductus Anno 1772. Sub spatio trium annorum, munus suum pastorale diligenter obivit, nihilominus brevi in odium quorundam Sciolorum Auditorum incidens quamvis Ven. Tractus, inimicis praefati vir graviter obstiterit, eundemque ad quartum etiam annum manere jussent, Admodum Reverendi ac Doctissimi Superintendentis D.ni Samuelis Szilágyi deliberato, apud quem turpiter delatus, et multis modis accusatus fuit. Eccl.ae Margittensis valedicere coactus fuit, functus est deinde officio Pastorali in Eccl.a Kis Kerekiensi demum in Eccl.a Rfta Er Tartsaiensi, ubi Ao. 1787 mense Februario diem obiit supremum, cui post admodum Rdum D.num Sámuelem Hunyadi, nunc Ven. Tractus Ermelyekiensis Seniorem Ordinarium, etiam ego tanquam secundarius Actor concione funebri parentavi. Non possum non connotare de uxore ejus Maria Ketskemeti, quod tanto illa erga suum defunctum maritum ferebatur amore, ut post mortem ejus maerore extabescens post undedm dies, vitam cum morte commutavivit maritumque suum dilectissimum secuta fuerit. Clar. D.nus Emericus Kállai praefati Clar. D.nus Samuelis Kállai filius, tunc plane ex Academiis Helveticis Redux, Debrecini commorabatur, quando caussa memorati Cl. D.ni Eadislai Husffi coram Superintendente Adm. Rdo D.no Samuele Sfilágyi ageretur, vocationem ergo illi obtulerunt Eccl.ae Ref.tae Margittensis Dissidentium Deputati, quam aegre admodum, et ad multas Superintendentis instigationes acceptans juvenis praestantissimus /:qui Eccl.ae Margittensis Primorum mores et consuetudinem bene moverat:/ introductus est in Eccl.am Margittensem ad Verbi Divini Ministerium Anno 1775, quod cum viriliter sub spatio 13 Annorum administrasset, pertaesus vexarum multarum a male feriatis quibusdam illatarum, postquam vocationem Eccl.ae Rftae Aspsponyvásáriensis legitimam obtinuisset, et acceptasset, in Eandem Eccl.am ad munus pastorale obeundum transmigravit die 16“ Apr. Ao. 1789. dolentibus hodiedum multis abitum dilectissimi sui Pastoris. Rever. D.num Emeticum Kállai excepit in Sacro Ministerio Cl. D.nus Stephanus Keresztesi natus Debrecini, ibidemque educatiis, et artibus liberalibus sic eruditus est ut Choro Studiosorum Togatorum I. Collegii Debrecinensi reciperetur. Hic tanquam studiosus togatus Eudimagisterium Peeriensem obtinuit, ubi defunctus per triennium officio Rectoratus muneri Sacro Pastorali se dedicavit. In quo munere primum in Eccl.a Rfta Gelseiensi duos, in Eccl.a Reformata Sgalatsiensi tanquam Capellanus tres, in Eccl.a Rffi. Er Adonyiensis quatuor, demum in Eccl.a Rffita Margittensi viginti annos cum summa sollertia, vitae integritate, morum castitate et emolumento S. Evangelii consumsit. Sub illo tempore, quamdiu nempe in Eccl.a Margittensi S. Ministerium egit, tristes expertus est vitae et fortunae vicissitudines: non solum, quod dilectissimae suae conjugis Mariae Gazdag apoplexia tactae ingentes miserias videre. Sed et, quod cum acerba paupertate, ad extremum que vitae curriculum cum intensissimis Arenae doloribus colluctari coactus sit. Inter quot mala tamen animi praesentiam, constantiam, fidem que Christianam ad ultimum usque halitum servavit. Exspiravit magno suorum-188 -

Next

/
Thumbnails
Contents