Balogh Béla: A máramarosszigeti református líceum története - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 17. (Debrecen, 2013)

A MELLÉKLETEK JEGYZÉKE

Jeremias Judaeis in Captivitate Babylonica existentibus ita: Orate pro Rege, quia in pace illius erit pax vestra. Jeremias 29:7; Apostolus quoque Paulus hujusmodi: Regulas observate dignas Cristianis praescribit: Fiant deprecationes preces, interpelationes, gratiarum actiones pro quibusvis hominibus in primis Regibus. Tim. 2:12. Omnis anima potestatibus super eminentibus subjecta esto, non enim est potestati, nisi a Deo. Rom. 13:1,2. Violatio Legis 2-dae: Violat hanc Legem: 1- o qui de summo Imperante non satis honorifice loquitur; 2- o: qui vel ipsémét facere attentat, quod cum obedientia homagiali pugnat, vel simile quid facienti consentit Poena vilolationis Legis 2-dae. Legis huius violatae reus in: 1- o cassu: omnibus Scholae beneficiis privator; reus in 2- 0 casu: Maxima cum nominis ignominia Schola pellitorum. LEX Ill-a De obligatione erga Scholae Curatores et Patrones Forma Legis 3-ae: Universi et singuli Scholae cives gratitudinem erga Curatores et Patronos semper et ubiquae testatam reddunto. Aequitas Legis 3-ae: aequa est haec lex, quia obligatio hac lege declarata fundatur in ista relatione, quae Nutricios inter et Alumnos Benefactores et Beneficiarios intercedit; ingratissimi mortalium essent Scholae cives, si gratitudinem suam erga Benefactores atquae Nutricios suos quovis modo possibili non testificarentur. Violatio Legis 3-ae: violat hanc Legem, qui non modo non testatur gratitudinem suam erga Scholae Curatores et Patrones, verum injuria quoqua eosdem adficit. Poena violationis Legis 3-ae: Legis huius violatae reus poenam pro qualitate et quantitate injuriae Poenam definiendam luito. LEX IV-a De obligatione erga Ecclesiam Szigethiensem Forma Legis IV-ae: Universi et singuli Scholae cives sine haesitatione Ecclesiam Szigethiensis Numen Sacro Sanctorum suppliciter orato, animamque gratiam, tam erga Ecclesiam universim, tam etiam erga ejusdem Membra imprimis potiorum singulatim, dum et ubi licet demonstrando. Aequitas Legis IV-ae: Aequa est lex praesens: 1- mo quia Ecclesia haud illiberale Scholae hospitium est et Schola non nisi ea stante de florente, stare atque florere potest. 2- 0 quia Scholares uti ab Ecclesia in communi, ita quoque ab individualibus ejusdem membris, haud contennenda percipiunt Beneficia. 258

Next

/
Thumbnails
Contents