Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
stupendi cuiusdam liquoris beneficio 399 et cuius conficiendi ratio latet prorsus modernos, per mille etiam annos Refert enim Scardeonus De Prisco Patavio Circa annum milesimum quingentesimum Domini iuxta Athestem municipium Patavinum, dum foderetur a rusticis terra solito altius reperta est urna fictilis et in ea altera urnula in qua erat lucerna adhuc ardens, inter duas ampullas quarum altera erat aurea altera argentea purissimo quodam liquore plenas huius virtute illa per tot annos arsisse creditur et nisi retecta fuisset perpetuo arsura. Hoc imitari arte sua nequeunt moderni chimici, et rerum naturalium periti et inter argumenta etiam eius rei recenceri potest 400 quod veterum cognitionem, si in quibusdam superent moderni, non tamen id in omnibus eosdem facere sunt enim res in quibus ne adsequi quidem illorum cognitionem possint. Sed haec satis sint de rogo et ignium sepultura. Exsecrati sunt Christiani rogos huiusmodi ab iisque sibi cavemnt, non facilioris resurrectionis causa: ut falso hic adfingitur a Caecilio sed ob monita divina et exempla sanctorum ob quas rationes401 Christiani corpora mortuorum infodi quam comburi maluerunt. Perpetem vitam hoc est perpetuam. Et ita sane non raro loquitur Plautus; nec poetae solum sed etiam solutae orationis scriptores. Mamertinus Paneg(iricus) L. 1. C. 3. Noctes omnes diesque perpeti sollicitudine pro omnium salute transigere Culpam tamen vel innocentiam fato tribui sententiis plurimorum et haec vestra consensio est. Amit igen sokan allitanak. hogy a vétket vagy az io s ártatlan eletet valakinek tsakis az elkerülhetetlen_szükségnek kell402, 403 kell tulajdonítani ebben ti is megegyeztek es ő velük egyet ertetek Ut alii fato, ita vos Deo dicitis. Davisius suspicatur /42v/ locum hunc esse mendosum et scribendum ita dicatis, ut Tertullianus in Apolog(etico) Cap. XIII Imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis et Cap XXV Nec tantum tamen honoris malis Romani dicaverunt. Ita sensus erit Valami keppen masok a philosophusok közzül mindent az elkerülhetetlen szükségnek úgy ti is mindent az Istennek akarattyanak tulajdonítotok. Sic sectae vestrae non spontaneos cupere sed electos. Nomen sectae est in dativo et cupere sectae e(s)t phrasis Latinissima. Caesar De Bello Gallico L. 1. C. 18. Favere et cupere Helvetiis Tullius Tiro apud Gellium Noctium Atticarum L. 7. Cap. 3. Accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque. Transferri igitur commode ita 399 per R lineis transversis deletum 400 hoc factum R linea transversa deletum 401 ob quas rationes R superscriptum inseruit 402 elkerülhetetlen szükségnek kell etfcaetera) R signo + scripto in margine, kell et(caetera) omisi 403 valtozhatatlan Isten akarattyanak R linea transversa deletum 97