Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Ideoque sane sententiam omnium verisimillime accusationis huius de infanticidio originem et occasionem pandere. Et de convivio notum est, passim omnes loquuntur: id etiam Cirtensis nostri testatur oratio. Transit hisce verbis ad recensendam alteram accusationem aeque atrocissimam, qua gentiles primaevos Christianos infamarunt, et odiosos reddere annisi sunt, erat haec de Oedipodeo ipsorum concubitu post convivium sacrum. Cirtensis nostri oratio. Locus hic indicium praebet tum Caecilium tum etiam Minucium patria fuisse Africa, /38v/ /Cirta/359 enim fuerat Numidiae, Provinciae Africae urbs munitissima, et non dicit mei360 Cirtensis sed nostri ut innuat eam urbem aut saltem regionem, omnium trium in hac disputatione praesentium communem fuisse patriam. Cirtensis vero hic orator fuit nomine Fronto, declarat id Octavius Cap. 31. ubi obiectionem hanc sic diluit. Et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit: sed convicium ut orator adpersit. Memorat vero Lampridius in Vita Marci Antonini imperatoris quemdam Cornelium Frontonem rhetorem, qui praeceptor fuisset eiusdem imperatoris. Plusquam probabile est hunc fuisse illum Cirtensem Frontonem, cuius orationem nunc de incesto concubitu Christianorum citat Caecilius. Incestae libidini ebrietatis fervor exarsit, sensus est: ad incestam libidinem ebrietate calefactum corpus exarsit. in ebriatatis enim fervore obtinet metonvmia abstracti pro concreto quemadmodum in verbis convivium caluit id est convivantes incaluerunt. Usitata est locutio scriptoribus Latinis quia verbum ardeo. proprie conflagrare ponunt pro vehementi et impotenti amore, ut Virgil(ius) in Eclog(arum) 2. v 1 Formosum pastor Corvdon ardebat Alexin. Horat(ius) L. 4. Od.(e) 9. 13 Non sola com(p)tos arsit adulteri crines Impudentibus tenebris continens pro contento. Impudentes enim ideo vocat tenebras quod in iis ut plurimum homines omnem pudorem exuere ament. Prudentius in Cathemerino Hymn(o) II. v. 21 /skk./. Apposite in aliquam Versuta fraus et callida Amat tenebris obtegi Aptamque noctem turpibus Adulter occultus fovet. Hinc Hesiod(i) Theogon(ia) versu 224 noctis filiam fecit 4>lX0TT]Ta 359 Cirta conieci ex Africa et urbs munitissima 360 meis R s lineis transversis deleto in mei correctum 88

Next

/
Thumbnails
Contents