Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
postquam cum fratris Atrei uxore concubuisset, proprius filius ab inhumano fratre fuerit appositus ad epulandum. Cap. 9. sequenti plura /34r/ Non sacro sed piaculo foederantur. Sacmm significat annuum vel statum aliquod sacrificium quod apud Romanos familia quaedam aut gens, pro sui incolumitate offerre consuevit. Piaculum autem est a pio quod significat purgare, emundare, specialius peccata dicuntur piari307 quum poena eidem debita aut solutione accepta relaxatur, aut aliud quid quod poenam ferat in locum delinquentis supponitur. Hinc piacularia sacrificia. Et Plautus huc adludit in Epid(ico) II. /rectius: I./ 2. 36. Mene piacularem oportet fieri propter stultitiam tuam. Piaculum secundario sensu vocatur etiam crimen, peccatum, flagitium propter quod piaculum debetur Virgil(ius)Aeneid(os) VI. v. 569. Distulit in seram commissa piacula mortem. Hic utraque ingreditur significat(io) Latebrosa et lucifugax natio Nationis voce sectam sive genus hominum indicat Minucius, sic apud Phaedrum L. II. Fab(ula) V. v(ide) l(ocum) Est ardelionum Romae quaedam natio Ita et nationem pro Epicureorum secta dixit Cicero De Natur(a) Deorum L. 2. C. 29. Occultationem et absconsionem coetuum suorum, ac doctrinarum quarumdam religionis Christianae hic obicit Caecilius. Ea etiam antiqua fuit accusatio contra Christianos. Celsus iis obiecit quod auu9nKa? KpußSnu conventus clandestinos habeant, legibus prohibitos doctrinamque eorum appellat Kptxkou So-yua Lucianus in Philopatr(i) Christianorum mutuo in aurem sussurrantium meminit, open ttXt|0o? TTcqiTToXu e? to ou? tJuTuptcroi/Tas' Ritus ille Christianorum huic calumniae occasionem praebuit, qui Disciplina Arcani vocabatur, quaeque ritus et dogmata quaedam ad aliquod tempus non initiatis celabat, de ea imposterum uberius. Templa ut busta descpiciunt Abominabantur et ingredi constanter recusabant primi Christiani templa gentilium eo quod ea domicilia Daemonum esse crederent et ritum omnem in iisdem observatum Enti supremo iniurium, eique exosum putarent. Quod facilius fieri poterat, ne nomen quidem templi admittabant nec loca sacra cultui divino sacrata eo insigniri patiebantur. Templa enim ut busta despiciebant. Busta a buro bussi, tum erant loca illa in quibus cadavera mortuorum fuere cremata et sepulta. haec loca timebant magnopere veteres adire308 ne violatorum sepulcrorum rei peragerentur aut ne manes evocare crederentur quae omnia poenis severissimis puniebantur, hinc dicit Caecilius ut busta alii ita Christiani timent templa, sed et hoc significare potest quod templa Christiani despiciunt quia sunt busta 307 venundari R linea transversa deletum, piari superscriptum 308 adire R superscriptum 78