Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Italiam invaserat. Flaminius consul non obstante eo quod ab una parte lacus obiectu ab alia montibus iste locus clauderetur invadendum ibidem esse statuit ne inpune grassari in Italia posset. Dum ocius271 signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque ipsum super caput effudit. Territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei, insuper nunciatur, signum omni vi moliente signifero convelli non posse. Conversus ad nuncium. Abi nuncia signum effodiant si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt. Pugna commissa locorum angustia cinctus victus est Flaminius et maior copia militum eius aut gurgitibus lacus hauriebatur, aut ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidata est. Ita sprevit auguria Flaminius auguria pro signo divino id quod futurum est. Et ut Parthos signa repetamus Crassus Haec verba adsignare videntur aetatem Minucii sub Severo imperatore qui ut272 auctor est Spartianus in vita eius /XV. c./ bellum suscepit contra Parthos licet ille addat gloriae cupiditate tantum non vero aliqua necessitate, qualis foret signorum repetitio, illum fuisse adactum. Et insuper Suetonius in Augusto tradit, cum signa militaria quae M(arco) Crasso et M(arco) Antonio Parthi ademerant, repetivit Crassus hic Syriae proconsul post bellum civile Parthis bellum intulit. Tribunus plebis Metellus ob hoc consilium expeditionis diris Crassum devoverat ut ait Floras L. III. Cap. XI. et vates quidam in Syria renunciavit eidem litari non posse, pro successu belli huius v(el) SuaeOuTa esse sacrificia ut Plutarchus refert in Crasso. Has tamen admonitiones divinitus ut existimabant factas /29r/ 273 factas contempsit Crassus et in consilio belli Parthis inferendi perstitit. Tunc a Surena regis Parthorum praefecto una cum Publio filio ad urbem Carrhas captus fuit atque interfectus. Quoniam autem cupiditate auri expeditionem suscepisse credebatur barbari liquefactum aurum in os eius infuderunt, iubentes ut saltem mortuus sese auro satiaret cuius famem vivus numquam sedare potuisset. Vid(e) Plutarchus in eius vita. Lucanus L. I. ita hoc expressit. - Postquam crudeli funere Crassus Assyrias Latio maculavit sanguine Carrhas. Omitto vetera quae multa sunt et de deorum natalibus. Locus hic vitiose interpunctus esse videtur, ita distinguendus 274 et de deorum natalibus, donis muneribus negligo carmina poetarum, nemo enim nescit quam frequentes sint in his canendis poetae. In hisce etiam 271 otius R correxi in ocius 272 ut R superscriptum in margine 273 divinitus ut existimabant R ex 28v, omisi 274 esse videtur R lineis transversis deletum 66

Next

/
Thumbnails
Contents