Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

demum eam in inferis esse ita cum love pactam esse ut Proserpina dimedia anni parte apud inferos esset alia vero /22 r/ apud superos, et idem Graeci offerunt in mysteriis Eleusiniis nihil aliud actum esse quam 199 quod ob inventas fruges culta sit a Graecis et raptus Proserpinae in imagine productus fuerit. At enim vero augustius quid continuisse haec mysteria certum esse videtur. Instituit ea primus Erichtonius rex Athenarum ex Aegypto magnae famis tempore cum frugibus eo appulsus, testatur hoc Diodorus Sicul(us) Bibl(iotheca) Hist(orica) L. V. Hoc credibile omnino reddit institutum ab eo esse tale quidpiam quod in Aegypto colebatur et frequentabatur. Et sane magna est convenientia rituum mysteriorum horum cum caerimoniis quibus Isis in Aegypto colebatur testis est Lactant(ius) L. I. C. XXI. Herodotus vero diserte adfirmat L. II. C. 59. Cererem eamdem esse divinitatem cum Iside. Hoc inde porro confirmatur quod sacerdotium huius deae uni certi familiae Eumolpidarum fuerit concreditum contra consuetudinem Graecorum Insuper in templo Eleusinio inter antiquissimas leges ibidem a conditoribus primis suspensas, inveniebatur200 ima severissima vetans ne ullum malum animalibus inferretur. Prorsus conformiter sententiae Aegyptiorum, qui voluntarium eorum interfectorem morti addicebant. Vid(e) Herod(otum) L. 2. C. 65. Quid haec mysteria significaverint vix nobis certo de eo hodie constare potest, nam per omnem vitam altissimo silentio premere ea debebant quicumque sacris his interfuerunt et ea revelata acceperunt 201 si qui ea publicasse compertus fuit ut publici criminis reus apprehendebatur et morte plectebatur. Cicero tamen qui his mysteriis initiatus fuit quidpiam nobis obscure significavit unde et ad reliqua conclusio formari potest De Nat(ura ) Deorum L. I. /42./ Quibus inquit explicatis ad rationemque revocatis, rerum natura magis cognoscatur quam deorum. Aeri lunaeque exhibebant cultum Aegyptii sub nomine Isidis ob vim illam foetificam qua terram frugiferam reddunt et alimenta humano generi producunt. Hoc etiam in sacris Eleusiniis retegebatur, haec vis fuit illa Proserpina quae terram per dimidium annum claudebat alia vero parte in fructus proferendos aperiebat.202 Insuper etiam de immortalitate animorum doctos in iis mysteriis fuisse initiatos testis est idem Cicero L. I. De Legib(us) C. 199 honor Cereri R lineis transversis deletum 200 invenitur R tur lineis transversis deleto ebatur superscripto in inveniebatur correctum 201 un R linea transversa deletum 202 haec vis fuit illa Proserpina quae terram per dimidium annum claudebat alia vero parte in fructus proferendos aperiebat. R signo + scripto in margine 51

Next

/
Thumbnails
Contents