Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Ab alia vero parte difficilis eo sensu saepe accipitur ut notet eum qui a benefaciendo alienus est. Amob(ius) L. I. p(agina) 5. sequitur ut abundantiae tempore dii irati difficilesque non sint Ad vocem singulos suple populos, hos dicit sacrorum ritus gentiles habere id est genti proprios nec alteri ulli usitatos. Eodem sensu dixit Tacitus Annal(ium) L. 12. C. 14. Gentilis levitas id est genti propria et peculiaris, ut et apud Hungaros Nemzetsiges nyavalya. Municeps est conflatum ex munus capiens, is enim Latinis scriptoribus municeps dicitur, qui propriis suis juribus ac legibus utitur non Romanis id tamen ei concessum est, ut munus Romae tamquam civis Romanus et legibus Romanis usus, capere ac administrare possit. Jam deos municipes civitas colere 188 189 illa dicitur, cuius ex civibus quidam civitatis legibus ac iuribus usi ad divinitatis munus190 capessendum191 admissi sunt192. verbo, homo existens deus qui factus est prout qui antea peregrinus fiierat, et tamen magistratus R(omanus) fuit creatus. Hoc loco non possum non retegere universalem quemdam errorem tum srciptorum Christianorum antiquomm, tum etiam Graecorum Romanorumque recentiorum in explicanda origine deorum gentilium, ac idololatriae ethnicae. Omnes ferme tradunt deos gentilium homines fuisse et post mortem eorum ad illum honorem ab ignara et superstitiosa plebe esse elatos. Hoc verum non est de singulis gentibus. Aegyptii nulla habuerunt numina ex hominibus adsumpta. Testatur hoc Herodotus, qui in Aegypto diu peregrinatus et cum sacerdotibus frequenter collocutus, penitius didicit theologiam eorum Is vero ita loquitur L. 2. c. 50. vop.t.imxji 5' ojv Aiyuimoi ouS' ppum ouSev: Aegyptii heroes193 nullo cultu prosequuntur. Sunt vero heroes proprie illi, quos Graecia superstitiosa, mortales cum essent nati, pro diis habendos et colendos esse edixit. Eodem libro Cap. 142. Sacerdotes Herodoto referebant ac demonstrabant a primo rege usoue ad Vulcani sacerdotem, generationes fuisse trecentas quadraginta et unam, quo temporis intervallo, negabant ullum deum forma humana extitisse. neque etiam vel prius vel postea in regibus Aegypti extitisse quemquam oui deus fuerit. De Persis hoc idem tradit L. 1. C. 131. eos non sicuti Graeci, sentire, deos ex hominibus esse genitos. Ideoque apud eumdem Athenienses Xerxi Persarum regi hoc exprobrant, quod heroum id est hominum divinis honoribus mactatorum, nullam neque curam agat neque rationem habeat. Ergo hic cultus in Persia non obtinebat 188 sic probus atque reus capitalis criminis, isdem R Auctor testimoni causa priorem versum reduplicat ex 20v, priorem et sider(ibus) omisi 89 qu R lineis transversis deletum 190 munera R in munus transscriptum 191 capessendam R in capessendum transscriptum 192 essent R in sunt transscriptum 193 haeroes R a linea deleto in heroes correctum 49

Next

/
Thumbnails
Contents