Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

adoraret quod Nubicolae convictum ei peperit. Eius 174 vero sententia de diis a vulgi opinione insigniter erat remota Nam uni cum dumtaxat supremum numen credebat ac venerabatur deos vero inferiores, qui vocabantur Ministros dumtaxat supremi huius duceret mundoque praefectos. Fabularem vero theologiam omnem omnino negaret. Certam quamdam scholam non aperuit Socrates sed passim per civitatem in foro plateis, compitis ac officinis ambulans colloquendo ac interrogando sapientiae praecepta animis hominum instillabat. Postea imprimis deridebat et vitia populo detegebat Sophystarum qui istis temporibus captioso et175 arguto dicendi genere famam sapientiae sibi vindicabant unde illorum in se odium. Accessit Anytus sophista indignatus pueros suos ex Socratis disciplina honores et divitias piscare non didicisse ab eo subtraxit quam ob rem a Socrate /est/ reprehensus. Is igitur inito cum Melito iuvene sophista consilio Aristophanem primum permovit ut in theatro eum traduceret. Deinde Anytus illum etiam apud iudices accusavit quod praeter ius et aequum deos quos civitas esse censet ipse non censeat iuventutemque corrumperet. Capitis propterea damnatus est. Cum igitur triginta dies in carcere cum amicis de spe melioris vitae disseruisset hausta cicuta Olympiados 961. aetatis 70 periit capitis supplicium ita praevertens. Sed deinde puduit huius saevititae Athenienses adeo ut inimicos Socratis velut pollutos detestarentur. Melitum supplicio adficerent, Anytum urbe eiicerent amicis revocatis statuam in Pompeio ei ponerent. Temulentus est a temetum quod vinum significat, est id factum ex Graeco p.60u articulo praeposito to pe0u temulentus est vinosus boros .szüret176..... /20v/ Antistes est primarius sacerdos quae caerimoniis sacris praefectus est praesul. Innuit ergo ut primarium sacrorum praefectum ita audiendam maiorum disciplinam Certa fortuna id est sine dubio vacat fortuito fieri ac contingere cuncta. Caeterum pessime ex praemissis argumentatus est Caecilius alias enim conclusiones formare debuisset si veritas incerta est ergo omnis inquisitio omittenda et nulla sententia probanda, ergo nulla de diis doctrina. Si absque cura dei fortuito sunt omnia Ergo nullus in mundo deus nullum iudicium futurum. Non ergo colendus sacrificiis ac prece nisi forte ob praestantem naturam venerandus, et caetera, sed haec non sumpserit pro scopo nec id ausus fuisset Caput VI. 174 qu R linea transversa deletum 175 et et R unum omisi 176 vocabulum quoddam fortasse Hungaricum, legere non potui 47

Next

/
Thumbnails
Contents