Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

divina ideo primum quia deus est beatus in se et immortalis ideo operas, curas negotia in se non suscipit, quae eius felicitati nocerent. Hanc rationem ipse alligat Epicurus /16r/ in Epistola ad Herodotum apud Laert(ium) L. X. segm 46. 141 Existimandum non est mundum hunc ministerio aut ordinatione et imperio cuiusquam esse factum, qui omnem simul beatitudinem_______________et_______________immortalitatem_______________habeat. Ou yap (TuyjiovouCTi TTpavu.aTei.ai icat <t>pouTi8e?. Kat opyai Kai yapiTg? uaKctpioTqTi, aXX’ aoreueia kcu 6oßu>. Kai upoaSeunaei tcou nXnaiov TauTa viveTau neque enim beatitudini conveniunt negotia et curae et irae et gratiae, sed ob infirmitatem et timorem et indigentiam proximorum ea fiunt, 2da vero causa et primaria quidem fuit cur a productione mundi deos Epicurus excluderet, quod in hoc mundo nullum ens spirituale admitteret, nec quidquam aliud existere hic arbitraretur quam atomos prima rerum principia et vacuum, quae eum motu ac legibus mechanicis coire posse in mundi huius formam existimaret, minime necessarium duxit numinis alicuius concursum adhibere. Hoc est Epicuri TtpoTOV i^euSo? 2. Rerum igitur prima principia constituit atomos, quas sortientes esse putavit insectiles in compositos atque immutabilis quae licet ob soliditatem unius omnes naturae essent, magnitudine tamen, figura ac pondere differrent, quasdam enim esse rotundas ideo longe aliis agiliores, alias angulosas, quae facile aliis implicentur et concretionem efficiant Inesse vero illis natura motum duplicem unum gravitatis alterum reflexionis seu repercussionis, et primum quidem ad lineam ferri at declinare tamen atomos ut cohaerere possint, altemm fieri cum atomus repulsa concutitur, palpitatque. Atque huius modi atomos credebat esse prima principia mundi huius, ex quibus non modo mundus hic ortus est sed etiam a quibus vel quarum intrinseca virtute exsurrexit nam eas in perpetuo nisu movendi se142 esse concipiebat. 3. Specialius concipiebat Epicurus atomos has quum in universi huius spatiis inde ab aeterno volitassent, fortuna vel natura concurrisse in hunc locum universi ubi nunc mundus existit ibique motu duplici agitatas produxisse, 143 mundum hunc ex coherentibus enim et implicatis atomis gravioribus terram factam ex levioribus vero quae repercussione in sublime actae sunt nec inde implicatione cum aliis facta redire permissae caelum ac sidera nata fuisse ex iis vero quae non tam alte emergere potuerunt aerem. Ex hoc concursu credidit etiam 141 mundum hunc R lineis transversis deletum 142 sunt R unt lineis transversis deleto e superscripto in se correctum 143 se invicem apprehendisse ut ita coacervatae chaos quoddam efficerent R lineis transversis deleto motu duplici agitatas produxisse superscriptum 38

Next

/
Thumbnails
Contents