Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Christiani eloquentiam istam saecularem oratorum non adeo amarent 110 auctoresque gentilium legere vetitum esse arbitrarentur, dicit hic Caecilius eos litterarum profanos, exclusos eiectos ex templo cultu ac familiaritate divinae eloquentiae Ultimum in Christianorum contemptum addit eos etiam artium sordidarum esse expertes. Sordidae artes sunt illiberales et ad quas ingenui homines ac nobiles se adplicare non solent qualis est cerdonum sutorum lenonum. His vitioribus artibus tractandis etiam impares dicit Caecilius Christianos, ita habet eos pro pauperrimis ac pro abiectissimis plebis faece. Sed ut res vere dicatur a nobilioribus artibus arcebantur Christiani ab ethnicis ut ab advocatoria arte viliores vero quasdam tractare per religionem impediebantur ut statuariam aliasque. De summa rerum et majestate decernere In his ut et in sequentibus vocibus abstractum ponitur pro concreto quale loquendi genus Afris imprimis ac Orientalibus valde familiare simplicius significat de eo qui in rebus summus est et qui honore amplitudine dignissimus, qui maximus est. Scilicet 111 de Deo disputant inde a plurimis saeculis in multas partes scissi philosophi. Az Istenről es az ő tiszteletéről vetélkednek anyi sok száz esztendőktől fogva meg magok112 a sokrendu es külömb kiilömb fele philosophusok is. Nec immerito: deliberat scilicet philosophia. Hic iterum Academicum ac negat nos aut scire posse vel debere eorum113 114 quae supra nos sunt 114 w|;a>0evTa exaltata sublata veritatem115 qualia sunt numina caelestia ex opinione gentilium, Sol sidera caelum aliaque vel vero eorum certam existentiam et qualitates quae sub terra sunt. Dii inferi scilicet ex opinione gentilium abissus, tartarum et alia item gemmas metallaque in terrae visceribus abdita. Sapiens dictum exstat hac de re Plinii Secund(i) /Maioris/ Hist(oria) Nat(uralis) L. 2. C. 64 Penetramus in viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis. Viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma quam petimus. Quot manus atteruntur ut unus niteat articulus Si ulli essent inferi iam profecto illos avaritiae 116 /15r/ atque luxuriae cuniculi refodissent. Quae verba praeterquam quod Romanorum luxum indicant illud etiam apud animum nostrum efficiunt ne dura nimium et insolita appareat dictio qua utitur noster: stuprare ea quae profunda demersa sunt, per metaphoram eam stuprare illi 110 eos R lineis transversis deletura 111 Deus R lineis transversis deletum 112 meg magok R superscriptum inseruit 113 eorum R in margine 114 in R linea transversa deletum 115 veritatem R superscriptum inseruit 116 luxuriae R ad 15r spectans, omisi 35

Next

/
Thumbnails
Contents