Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

ponderum rationem absque omni odio aut gratia aut praeconcepta opinione sententiam pronuntiantem. Hanc vero in curiis in sede iudicum oculis ipsorum ut plurimum opponebant. Haec erat libra aequissimorum judicum quae nil aliud significat praeter optimam rationem iuste iudicandi, signum pro signato ponendo. Non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex suis sensibus prolata videatur Hogy ne latottassal az ertelmed szerent Ítélni v(agy) sententziat mondani a mellyben eddig voltai, hanem az szerent a mellyre 96 97 vezettettél a mi mostani okos vetélkedésünk áltál. considas, a consideo vel consido utrumque enim dicebatur significat hic iudicis98 actionem qua ad cognoscendam causam animum ac corpus componit. Ii enim dicebantur Romanis sedere aut considere. Cicero libro IX. Ep(istola) 20 Ad Atticum Iconii decem dies sedimus. In Epistolis ad Famil(iares) L. 1. ep(istola) 9 Sedente Pompeio, in iudicio scilicet aut senatu. Propius vero ad nostri auctoris dictionem Ovid(ius) Metam(orphoseon) L. 13. 1. Consedere duces et vulgi stante corona. Suetonius Calig(ula) C. 38. Cognoscebat autem de talibus causis, taxato prius modo summae, ad quem conferendum consederat, confecto demum excitabatur. Omnia in rebus humanis dubia, incerta suspensa et (caetera) His verbis incipit prodere Caecilius cuinam ex diversis philosophorum sectis addictus fuerit et cuius praeprimis dogmata approbavit. Academicorum scilicet novorum quorum princeps fuerat Carneades in scola v(el) Gymnasio Platonis Athenis docens Huius dogma fuerat nullum esse certum veritatis criterium per quod illud a falsitate distingui ac dignosci posset non rationem, non sensus, non phantasiam quae omnia fallacia essent. Nos igitur nullam certam cognitionem rerum in hac vita consequi posse. Athenienses Carneadem hunc aliquando una cum aliis duobus philosophis miserant Athenas /rectius Romam NB/ ut deprecarentur remissionem mulctae quae ipsis irrogata a Romanis fuerat ob vastatam civitatem Beotiorum Oropum. Cum ibi moram facere aliquamdiu cogeretur ostentandae eruditionis gratia per celebriora urbis loca orationes habuit ac /13v/ disseruit de variis argumentis. Nominatim disputavit de iustitia audiente Catone et Galba maximis tunc oratoribus. Idem tamen postridie, quae dixerat contraria ratione subvertebat, et iustitiam quam pridie laudaverat tollebat, Academiae in eo artem ostentans ut alios quidlibet asserentes posset subvertere. Ab hoc tempore magna multitudo in imperio Romano fuit 96 in linarent R complevi ut sit inclinarent 97 meg R lineis transversis deletum 98 iudicium R um lineis transversis deleto s superscripto in iudicis correctum 32

Next

/
Thumbnails
Contents