Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
rationes suas producit ac alterius rationibus opponit et significat magna animi contentione disceptare ac disquirere Obsequium a sequor de tenellorum ramorum flexura usurpatur primario Ovidius De Arte Am(atoria) 197. flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus. Inde honorem illum designat quem maioribus natu, aut dignitate nobis multo eminentioribus tribuere debemus. Obsequium amicos veritas odium parit Terent(ius) in Andria Act 1. seen 1. Patientia et obsequio suo aliquem mitigare. Ambio cingo circumeo. Ovidius de Oceano Fast(orum) V. 81. qui terram liquidis qua patet ambit aquis. Cap. V. cum diligenter in utroque vivendi genere Apparet ex his verbis Minucium nostrum non in primis iuventutis annis sed iam aetate provectiori factum82 fuisse Christianum, illa enim dici potest diligenter versationis esse sui abominanda scilicet religione gentilium.83 Reiectionem vero ethnicae religionis emphatice ac eleganter exprimit dum eam repudiasse dicit Minucium. Significat ea vox in genere recusare reicere aliquid ob rem pudendam in eo animadversam, in specie vero uxorem recusare reicere ob rem aliquam pudendam, hinc repudiare uxorem scripserunt classici84 Innuit ita Minucium existimasse multa impura, turpia ac pudenda dogmata institutaque in religione gentilium exstare iis offensum eidem renuntiasse. Imnraesentiorum Diversa ac discrepantia hac de voce criticorum iudicia. Scioppius in Commentario de Stilo Historico id Latio prorsus exterminat putatque seriori aetate eam fabricatam fuisse et ab indoctis librariis /12v/ in codices, quos describebant, receptam ac intrusam. Non multum abludit ab hac Scioppii sententia Isaei Vos(sii) iudicium, qui in libris De Vitiis Sermonis L. I. C. 25. adserit corruptum id esse ex vocibus in praesentia rerum. Nam superioribus saeculis qui rerum scribere volebant rüm tantum linea superposito compendio scribendi scribebant. Quae coniungentes imperiti lectores et descriptores impraesentiarum extulerunt. Sed non videtur necesse aut tutum esse ad istas extremitates descendere facile largior optima linguae Latinae 82 factum R linea transversa deletum 83 illa enim dici potest diligenter versationis esse sui abominanda scilicet religione gentilium R signo + scripto in margine 84 hinc repudiare uxorem scripserunt classici R signo + scripto in margine 30