Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Fluctum adludere insueta dictio nec facile ullibi obvia hinc Davisius non sine ratione coniectavit legi debere adlidere. Non tamen est vitiosa composita enim verbi ludo alia similiter construuntur cum accusativo ut fraudem eludere insidias eludere significat hic ludibunde appellere et adludere fluctum jatzva hozza tsapni. Curvi molliter litoris Leni tractu curvati non flexi abrupte. Palladius L. 1. C. 5. Collis molliter per latera inclinata deductus Lassan lassan alább szálló halmotska. Fabula a fando ut a pasco pabulum a veno venabulum eodem modo terminatio faeminina hic obtinere potuit.63 nihil aliud est quam sermo, familiare colloquium. Capitolinus in Pertinace cap. 12 Cum eo qui docet, fabulas litteratas habere Apuleius in Apologia Tam rudes vos esse omnium litterarum, omnium vulgi fabularum. Tibullus I. 4. 75 /83/ Parce puer, quaeso, ne turbis64 fabula fiam. Hoc sensu est rumor publicus, vulgi sermo, quia vero in eo multa falsa ac fictilia sunt hinc ad fictas narrationes ac poetarum commenta65 designanda fuit adhibitum Oram legere a szélin menni. Sed qui lego significare potest praetereo? Nam illius propria significatio est válogatva szedni eximere ac separare aliquid. Scilicet petita est haec locutio a nautis qui per mare navigantes hoc ferme tantum agunt in navi ut funes colligant legant66 quibus vela atrahi detrahi ac diversimode dirigi solent, quorum velorum auxilio naves a ventis pelluntur ac promoventur.67 tum demum iter propositum facere possunt. Deinde usus voluit ut vocabulum antecedenti misso cum consequenti construi 68 amaverit. Hinc litora ac terras legere frequens est dictio apud scriptores Latinos pro legendo funes litora ac terras navi praeterire. Subvectae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant. A tengerből fel huzatott gaják tserfagerendakon allottanak hogy a főidből való nedvesség el ne rohasztaná őket. Robur enim est durissima quercus. De hac dic(it) Virgil(ius) Aen(idos) 6. 181 Cuneis et fissile robur scinditur. Labes est a labor le esem unde primario ruinam significat. Lucretius enim ea ut synonima usurpavit De Rerum Nat(ura) L. 2. 1143. 63 a fando ut a pasco pabulum a veno venabulum eodem modo terminatio faeminina hic obtinere potuit. R signo + scripto in margine 64 turbis R turpis Némethy fortasse recte 65 ad R lineis transversis deletum 66 legant R superscriptum 67 quorum velorum auxilio naves a ventis pelluntur ac promoventur. R signo + scripto in margine 68 ve R lineis transversis deletum 25

Next

/
Thumbnails
Contents