Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

enorme, vitiosum est significet. Inde ergo potius deducendum esse arbitror cum quis in cultu ultra modum superstat. /6v/ Disputatio, est a dis et puto egregii emit primariam huius signicationem34 Gellius Noct(ium) Att(icamm) L. VI. C. 5. Putare veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre - - Sic namque arbores et vites et sic etiam rationes putari dictum.35 hinc purgamenta quamvis et reiectania putamina dicuntur. Dis putare igitur est rem crassioribus corticibus et inutilibus ramis praescissis purgare puram36 putam reddere. Ad animum translata significat rescissis erroneis inutilibus ac noxiis opinionibus nudam et apertam reddere veritatem. Religio a relegendo deducit Cicero in L II. De Natur(a) Deorum. Sed male est enim a religando mentes mortalium ne male agant. Lactantius hoc confirmat Instit(itionum) D(ivinamm) L. 6. C. 28. Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit. Huc allusit etiam Lucretius De Rerum Natura L. I / rectius IV. 6.sq./ dum ait Arctis Religionum animos nodis exsolvere pergo. Cap. II. Annis innocentibus pro aetate vehementiorum adfectuum vitiosorum incapaci qualem statum eorum ac conditionem innuit Christus Dominus Math 18: 3 Negotium Otii absentiam significat ideoque occupationem quamdam. Hinc negotiis implicari dixit Cicero De Natura Deorum L. 1. 20. Negotium alieni dare. Pro Domo sua C. 20. Haec eadem vox ad iudicia etiam transfertur ac controversias forenses significatque accusationem. Tertul(lianus) ad Scapulam Quod aliud negotium patitur Christianus nisi suae sectae. Significat et mercaturam. Quo sensu Horatius Bythina et Cybaritica negotia dixit Horatius Libr. I Epist(ola) 6:33. Unusquisque horum sensuum hic37 quadrat. Contendit est a con et tendo quod iterum est a Graeco Tevvw pro Teivw inserto d loco alterius n. significatque proprie dilatare, producere, hinc tentus, tentum et tentorium id quod est in 34 Varro R lineis transversis deletum 35 Pergit idem ille Gellius R linea transversa deletum 36 ac R superscriptum 37 hinc R in hic transcriptum 17

Next

/
Thumbnails
Contents