Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

L.IV. Carm(inum) Oda 12 /1 sq./24 Porro differunt animus et anima, Animam dicunt Latini qua vivimus et ifuimur, animum quo sapimus prout hic apud nostrum qu(oque) Minucium Dicit tamen Cicero plerumque animum pro anima. In Catone /Cap. 23./ si in hoc erro quod animos immortales esse credo, libenter erro. Deinde animus est saepe idem quod Graecis 0up.oq illa animi pars quae impetus habet et motus ideoque opus habet ut regatur ac temperetur a ratione Horatius Epist.(olarum) I. 2 /62. sk./ Ira furor brevis est, animum rege, qui nisi paret, Imperat, hunc frenis, hunc tu25 compesce catena. Contubernalis. Vox haec teste Festo venit a tabernis quae fiebant e tabulis unde et tabernacula dicuntur. Proprie militiae /4v/26 vox est dicebaturque de decem militibus sub uno degentibus papilione, quibus praeerat decanus et caput contubernii dicebatur ut scribit Vegetius L.2. C 8. Hinc Cicero pro Coelio /73/ Profectus est in Africam Q. Pompeio contubernalis. Servorum coniugia etiam dicta contubernia hinc igitur intimae familiaritatis notionem traxit pajtarsam kenyeres tarsam et(caetera). Memoria venit a p.evto impetum facio. Cuius praeteritum more Latino memini ut a fallo fefelli pago pepigi. Huius memini fine abrupto ac interciso fit memor memoria facultas illa qua in rei notitiam irrumpimus ac penetramus Saepe etiam actum mentis significat quo postquam in rei notitiam pervenit eamdem intuetur uti apud nostrum. Cornelius Nepos in Attico Cap 11.5 Immortali memoria percepta beneficia retinebat. Idem Maxima post hominum memoriam classis est devicta. Recensere est a censeo quod primario significat aestimationem facultatum ac bonorum. Nota est consuetudo Romanorum qua censores censebant facultates civium omnium. Ipsi quidem cives bona sua in censum deferebant sed a magistratibus censebantur ea si forte parum iusto pretio ea detulissent. Si quid omitterent cogi poterant a censoribus ut id quoque deferrent. Hinc translata ad sententiam in Senatu quacunque de re dicendam ac denique ad vulgarem putandi et arbitrandi significationem transiit. Christiani officium suum reputabant invicem meminisse Hinc Cyprianus saepe epistolam sic claudit. Opto vos semper in Domino bene 24 Hic R signo + scripto Anima olet uxori Plautus et(caetera) /Asinaria V 2 43 sk/. in margine 25 tua R tu codd. Horati et edd. e.gr. Stephanus Borzsák in editione Teubneriana, in textum recepi 26 militiae R ex 3v, delevi 13

Next

/
Thumbnails
Contents