Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Nat(urali) L. 2. Cap. 97. Aestus maris accedere et reciprocare maxime mirum. Rem hanc quod attinet. Certum est et qui per mare aliquam diu navigarunt, experiri poruerunt quod mare /65v/ 568etiam quum a nullo vento commovetur, in motu est, et ex certo loco aquarum ingens copia ita recedat, ut naves ad fundum maris subsidere et cursum suum intermittere debeant. Tandem tamen hae aquae, postquam alia loca rapide permeassent, refluant eadem copia et mari sua altitudo redditur et navigia cursus suos continuare possunt. Haec res mirabilis et stupenda inde ab initio hominibus visa sunt, de causis hanc rem producentibus serio cogitaverunt. Apollonius Thianaeus apud Philostrat(um) L. V. Cap. I. Existimavit sub terra ac Oceano multos esse hiatus qui spiritibus Daemonum ac Manibus hominum repleti sunt. Hos quandoque ex illis hiatibus aquas marinas illas fluentes magno impetu expellere et protrudere quibus cum maris aqua magnum in modum augeatur, non potest non influxum concitari et fluere versus illam partem ad quam pellitur a spiritibus. Ex recentioribus hanc fluxus reciprocationem ad motum terrae retulit Galileus. Sunt tamen qui ad mutuam lunae cum aqua marina sympathiam per atractionem mutuam factam, sole et reliquis planetis non exclusis referre malint. Vide Scaligerum Exercit(ationes) 52. Contra Cardamom Fluvios intuere eunt semper exercitis lapidibus Lásd meg a folyó vizeket azoknak ugyan az a féle útja van a mellv volt az előtt mindenkor. vCagyl mennek a gyakorlót folvasok szerént, proprie haec omnia dicuntur, et eleganter satis. Quid loquar apte disposita recta montium: Mit mondjak arról, hogy mitsoda hellyessen vágynak ki rendelve a hegyeknek egyenesen felálló tetejeik. a halmoknak az ő tekeredeseik, es a sik meőknek az ő tér vfagy) egyenes voltok. In hac locutione, Graeca loquendi ratio obtinet qui adiectiva in 569 neutro plurali sensu substantivo usurpare consueverat, ordinarium vero substantivum per ellipsin subicere 570 voluerunt, ut Seiva tcov avBpwnw ultima v(el) extrema hominum. Ita hic etiam recta montium subintelligendo cacumina, collium flexa, subintelligendo latera, correcta camporum subintelligendo spatia. Eodem modo locutus fuit Curtius L. V. C. 3. Prona montium Solinus in Capite de Italia portuosa laterum, et Livius L. 25. Cap. 15. subita belli. 568 quod mare ex 65r, omisi 569 in in R unum omisi 570 con R lineis transversis deletum 138