Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Ratione mecum non furore Dimica Quo imperitior sermo, hoc illustrior ratio est. Ex ore infantium quum laudatur Deus et si sermo procedat paulum imperitior528 illustrem in modum tamen529 se exserit ratio et divinae aurae portio 530 Verum hoc tamen inpungere nolui quod quo sermo imperitior hoc illustrior ibi ratio apparebit. Ratio enim et eloquentia optime interessé conveniunt. Testes sunt Cicero, Lactantius aliique qui tum quando531 eloquenti dictione sensa animi expresserunt simul etiam rationes et argumenta in sua vi et claritate proposuerunt. Respicit igitur Octavius ad quaesitos et fucatos orationis ornatus, non vero ad naturales et naturae rei conformes, quod sequentibus etiam prodit verbis, quum dicit: Quoniam non fucatur pompa facundiae gratiae sed ut est, recti regula sustinetur. Mert az illven okoskodás nem ékesittetik az ékesen való szollásnak es az beszedbeli kedvességnek külső disze v(agy) szine által: hanem ez úgy amint magaban van, tsak a maga egyenessegevel vfagvl tsak a maga belső igasságával oltalmaztatik. Quid pompae /6Ív/532 apud Romanos fuerint, iám in superioribus ad Cap. 12. ad verba non pompae interestis fuse satis diximus affectatas illas cerimonias externas, quae in illis usurpabantur, hic respicit Octavius. Caput XVII. Capite hocce ad causae suae defensionem descendit propius Octavius et demonstrare ingreditur, dari providentiam in mundo contra Epicureos. Quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est. Amit Caecilius leginkáb akart meg allitani vfagy) megerössiteni. Adsero descendit a sero, serui sertum, quod significat texo, connecto, iungo, inde adsero. mihi propius adiungo. vindico. In hoc loco adlusio fit ad veterum Romanorum consuetudinem forensem, qua dum heri servos suos liberos faciebant, eos coram judicibus in foro prope se statuebant, hoc est sibi ipsis adserebant, et manu capitibus ipsorum imposita dicebant: hunc ego hominem jure Ouiritum aio liberum esse oportere. Huc spectat etiam Terentius in Adelph(ois) ac 2. scaena 1. v. 39. Neque vendundam censeo quae libera est: nam ego liberali illam adsero causa manu Hinc etiam in iure Romano 528 R procedat paulum imp(eritior) signo + scripto in margine, sit linea transversa deleto, imp(eritior) omisi 529 in modum tamen R signo + scripto in margine 530 Et utique recti regula non in sermone constat sed in ratione. R linea tranversa deletum 531 ea quand R linea transversa deleto tum quando superscriptum inseritur 532 Quid pompae ex 60v, omisi 128