Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Praenomen est quod homini praeponitur fuitque hoc cuique proprium ac peculiare17 quod distinguebat eiusdem gentis 18 vel etiam familiae fratres. Ex eadem v(erbi) gr(atia) gente non solum sed et familia orti fuere Marcus Tullius Cicero et Q. Tullius Cicero. Nomen proprie sic dictum est Tullius commune omnibus e gente Tullia natis. Praenomen vero illius quidem Marcus huius vero Quintus. Fuere praenomina quibus Romani utebantur Varronis aetate 30. quorum notiora 18. quorum quidem imprimis notiora singulis alia binis alia ternis alia vero pluribus vel omnibus litteris describebantur. Praenomina non fuisse data apud Romanos quidam dicunt nisi sumpta virili toga sed id verum non esse docet Pitiscus in Lexico in Praeno(mina). Cognomen quod Nomini Gentilitio post posuerunt estque familiae nomen, nam differunt gentium familae ut /3v/ totum et pars. Gens enim in multas dividitur familias sive ramos. Hic itaque in tertia serie cognomentum incepit in usu esse, cum plures iam in eadem gente eodem nomine et praenomine uterentur; aliquo Nomine tertio distinguendi fuerunt ad vitandam confusionem, quod nomen plerumque aliquam habet significationem quo describuntur ab aliqua qualitate ac adfectione isti homines et ab aliis distinguuntur. Quum eodem fere tempore tres essent in gente Tarquinia qui Tarquinii dicerentur ut distingui possent primo cognomen dictum fuit Prisci, alteri Superbi tertio19 Collatini. Ita gentis Tulliae multae erant familiae unde aliqui dicebantur Longi alii Montani alii Cimbri Rufi Seneciones et Cicerones a ciceribus ferendis vel quod princeps istius familiae verrucam quam Latini ciceram vocant in extimo nasi habuerit. Agnomen quid sit non adeo clarum est. Veteres grammatici ut Diomedes Priscianus vocari aiunt quod extrinsecus cognomini adiici solet ex aliqua ratione quaesitum ut P. Com. Scipio Africanus. Q. Caecilius Metellus Creticus, L. Cornelius Sylla Felix. Nec obstat quod quartum istud nomen ab auctoribus saepe dicatur cognomen Hoc solum monstrat quod 20 agnomen complectatur etiam cognomen et(caetera). Vid(e) Pitiscum. Observatione dignum est. Tria haec aut quatuor nomina cives Romani usque ad tempora Caracallae imperatoris observarunt sed Caracalla imp(erator) constitutionem edidit qua omnes eos qui in orbe Romano essent, 17 peculiari R conieci peculiare , nam et praenomen et hoc neutrius generis sunt. 18 fratres R lineis transversis deletum 19 tertii R conieci tertio, ut cum primo et alteri convenientem formam habeat. 20 cognomen R lineis transversis deletum 11