Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
deliciis ad libidinem invitarentur tum ut449 450 ne gentilium putarentur socii, si illorum sequerentur mores, neve se idololatriae redderent participes, si ea in ornatum suum ingredi permitterent, quae scirent a gentilibus et? Tqv toov AaLp.wvuov axapioTov inrepecaav 450 id est ad ingratum Daemonum ministerium adhiberi. Hinc cum imperatorum Severi et Caracallae iussu, munera distribuerentur militibus quidam donativa eroganti tribuno accessit coronam quam caeteri in capite ob solemnitatem gestabant manu terens, causamque cur id fecisset rogatus respondit: Se Christianum esse sibi proinde non licere incedere laureatum: quod et factum occasionem dedit Tertulliano exarandi libelli quem De Corona militis Christiani inscripsit, et in quo prolixe satis morem Christianorum quo coronari praeprimis hanc ob rationem fugerent, AWr/451 quia a candidatis Diaboli esset introductum. Hinc et rursus Clemens Alexand(rinus) propter conscientiam a coronis abstinendum dixit. dum corona eidoXoig Kamo ugoron dedicata sit simulacris. Et Iustinus Martyr improbat nexus florum et coronas, quatenus venerationi inserviebant Daemonum Apolog(eticorum) 2do. Reservatis unguenta funeribus. Quae unguenta viri Christiani aversati sunt eadem ipsis mortuis adhibita sunt et defuncti aeque ac apud gentiles probe iisdem sunt perfusi. Plinius Hist(oria) Nat(uralis) L. 13. C. 1. Unguentorum honos et ad defunctos pertinere caepit. De Christianis autem testatur Tertull(ianus) in Apolog(etico) sciunt Sabaei pluris et carius suas merces Christianis sepeliendis profligari quam diis fumigandis. Firmicus item De Errore Profanarum Relig(ionum) pag(ina) 73. Unguentum reserva mortuis reserva moriturus. Mos hic cadavera unguentis 452 odoribus et aromatibus condiendi ab Aegyptiis antiquissimis deductus est, qui mumias ex cadaveribus unctionum ope faciebant, quarum multae hodie dum etiam supersunt. Ab Aegypto ad Iudaeos vicinos fuit hoc institutum translatum a quibus acceptum Christiani ritibus suis id inseruerunt. Coronas etiam sepulcris denegatis. Primi Christiani abstinuerunt hoc ritu, ne quid commune cum nationibus haberent: pagani enim sertis sepulcra sua ornabant. Propert(ius) L. III. Eleg(ia) XVI. /23 sq./ Adferet huc unguenta mihi, sertisque sepulcrum Ornabit custos ad mea busta sedens. 449 primum ne unguentorum deliciis ad libidinem invitarentur tum ut ne et(caetera) R signo + scripto in margine, ne et(caetera) omisi 450 adhiberi R lineis transversis deletum 451 fuerent R ex 48 v, omisi 452 et R lineis transversis deletum 109