Kiséry Zsuzsanna - Szabadi István: A beregi református egyházmegye jegyzőkönyvei 1593-1753 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 12. (Debrecen, 2002)

verterit, et per septennium nullam ejus curam habuerit. Ec(c)l(esi)a indulsit, Adulter ille manebit in vinculo. II. Filia Johannis Kámándiy de Beregzaz liberatur vinculo priore nu­bendi alii viro Ecclesiae consensu, qvae fuerat elocata prius Joanni Eőtves et c(etera) qvia filia hujus fuit nullius criminis rea et con victa, imo innocens in omnibus. Et c(etera). III. Conjux Francisci Santa de Ardo petit divortium a marito infideli et perjuro, qvi ipsa deserta, duxit uxorem aliam in Péterfalva, Ecclesia indulsit hac conditione, ut juramento testetur rem sic esse, neqve ipsam dedisse oc­casionem marito ad malitiosam desertionem. IIII. Gregorius Lőczik civis Variensis unacum uxore sua comparens, fassus cum eadem suam infirmitatem ad cohabitandum cum uxore juxta matrimonii cursum, petit divortium. Qvia vero utriqve accedit postulatum, conceditur eis, hac conditione interjecta, ut juramento uterqve comprobet nature mariti infirmitatem et corporis indebilitatem et c(etera). V. Joannes Zanto de Czetfalva exposito uxoris suae manifesto adulterio petit libertatem ab illa divertendi, Eccl(esi)a indulsit, ut jurejurando comp­robet uxoris suae moechationem. Et c(etera). VI. Uxor Stephani Koczis de Bene petit libertatem nubendi alii viro propter praesentis mariti infidelem et malitiosam desertionem sexennalem - Ecclesia indulsit hac ratione, ut juret ipsamet sic esse et c(etera). VII. Andreas Molnár de Nagi Musaj petit libertatem nubendi cum an­tea ob impotentiam naturalem diverterit a priore conjuge: nunc ait se sana­tum - Indulsit Ecclesia. VIII. Conjux Joannis Orbán de Czeke exposito sui mariti furto et in­fideli desertione, petit indulgentiam alii nubendi. Eccl(esi)a cognita causae ejus veritate, indulsit illi hac conditione, ut foemina juret maritum jam abes­se prope modum triennium et qvod malitiosus desertor est, neqve exeo tem­pore illius ope fuerit usa ulla in re. Et c(etera). Ego Petrus Tiszabeczi polliceor hac mea Syngrapha probe me victurum in Sancta Ecclesia. Proponenda in futura Svnax Beregzazina 25. Aprilis A(nno) 1604. I. Preces qvotidianae matutinis horis pro depulsione futurorum, et pra­esentium malorum. II. Causa Barkasziensium Schismaticorum III. Habitus qvaestorius arcendus ab Ecclesiastico ordine. Et c(etera). 94

Next

/
Thumbnails
Contents