Kiséry Zsuzsanna - Szabadi István: A beregi református egyházmegye jegyzőkönyvei 1593-1753 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 12. (Debrecen, 2002)
Rectori Scholae Tarpaiensis permissum, ut in eadem functione alterum annum compleat. Eodem Anno et Die eadem Rectori Fanczikaiensi idem concessum sub stipulatione bonae fidei eum termino suo completo ad Ministerium se applicaturum. Et c(etera). Nota. Nicolaus Cornis colonus Francisci Gulaci de eadem Gulacz habuit uxorem qvandam, qvae cum adulterium commisisset marito deserto aufugerat. Verum a Vice Comite comprehensa fuit et maritus vocatus ad Judicium ut illam pro scelere Jure mediante plecteret, quod ille facere ad admonitionem Generosi Vice Comitis neglexit et sic adultera impunita evasit. Vult petere divortium qvod illi concedendum non est. Nota.Johannes Bornemissa alias Nag’ Servitor Generosi ac Egregii Domini Stephani de Anarcs conqveritur sibi ereptam esse suam Sponsam a consorte Francisci Wali Fanczikaiensi, qvam petit sibi restitui. De termino praefigendo scribendum Dionysio Feiérvárj Darocziensi. Nota. Mattheus Kerezturj nulla habita ratione interdicti Ecclesistici in Czengeriensem Synodum se contulerat, qvi puniendus est. Est is Rector Scholae Kőlczeiensis. Et c(e)t(era). Partialis Synodi tractata in Wari A(nn)o D(omi)ni 1593.17 July. Honesta Domina Helena consors qvondam Andreae Zilagi impetravit divortium a marito suo, qvi illam deseruit et jam per qvatuor integros annos et dimidium abest nec scitur ubi sit. Re comprobata firmis testimoniis ex qvibus constitit et desertio illa et praeterea qvod desertor ille in remotioribus partibus uxorem duxisset Ecclesia concessit illi qvod petit. Causa 2. Stephanus Varga cum sua consorte comparuit, cujus uxor petebat divortium propter impotentiam mariti, demum post triennium ut ipsa dicebat ut vero maritus post Sexennium subseqvatam. Ecclesia non concedit, verum injungit illis, ut vita durante simul vivant. Causa 3. Georgius Cantor de impotentia per uxorem accusatus per balneum aqvae glacialis probatur, et re comperta, uxor ab illo separatur. Causa Ovarta. Vir Reverendus Dominus Dominicus de Szekeres obtinet causam Testamentariam generi sui cotra patrem illius et c(e)t(era). Causa Ovinta. Egregius Simon Tarnochi volebat lite contendere coram Ecclesia de Gecczeiensibus qvos dicebat ad suam hoc est Macholaiensem Anno 1593. X Juny. 30