Az Egri Pedagógiai Főiskola Évkönyve. 1962. (Acta Academiae Paedagogicae Agriensis ; Tom. 8)

IV. Miscellanea - Dr. Szántó Imre: Adatok az egri vár 1710. évi feladásához

Vargidiensem et denique sepius et adhuc ante proscriptione se insinua­verit in gratiam Regiam et obsequia Caesareo Regia, quinimo suam pro­priam residentiam Szarvaskő dictum, quam tunc incoluerat mihi, meis­que se praeterea ad omnia, quae stTvitdo Sacratissimae Caesareae Re­giaeque Majestatis et Communi publici regnique Bono prospicua esse, judicavero, promptissime obtulit, quae etiam Excellentissimo Domino Generali Campi Marehallo (tit.) Comiti Siberto ab Heister, ut par erat, significaveram, uti credo eademque adhunc in Cancellaria bellica fa­cile reperienda, quod si vero minus haec relatio et in veritatis ac Ju­stitiae nec non praefati Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Episcopi Testimonio propriae manus subscriptione ac sigilli appressione confir­mare et extradare volui et debui. Sign. Kallo die 30 Januarii 1711. Sacratissimae Caesareae Majestatis Generalis vigilliarum Praefec­tus et Incliti Sabandiani Regiminis Commendans Joseph us Comes Croix. IV. I. József császár 1711 március 6-án kelt kegyelmi diplomája (man­datum regium), amelyben Telekesy István egri püspököt minden előbbi méltóságába, javaiba és jogaiba visszahelyezi. (Egri érs. It. Acta intraneorum. rakt, sz. 157. Nr. 944. Acta Tempore Install ationis D. Exc. Emerici Csáky Arci—Episcopi Colocensis in Episcopatum Agriensem vivente adhuc D. Steph. Telekesy. Nr. 23.) Nos Josephus Dei Gratia eleetus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae, Croatiae, Sclavoniaeque etc. Rex; Archidux Austriae; Dux Burgundiáé, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae; Marchio Moraviae; Comes Habspurgi Tyrolis et Goritiae ect. Memoriae commendamus tenore praesentium, significantes quibus expedit universis. Quod posteaquam Nos ad detes­tandos, in praefato Regno nostro Hungáriáé Authoribus Perduellibus Francisco Rákóczy et Nicolao Bercsény perfide concitatos perni­ciosos Tumultus, diversis mediis sopiendos et componendos, Genera­lem tandem Universis StatibusetOrdinibus ejusdem Regninostri Hungá­riáé Diaetam clementer indixissemus, aceum in finem, ex speciali gratia et dementia nostra, iteratam omnibus mature quidem resipiscere volenti­bus, et ad homagialem fidelitatem nobis debitam redeuntibus, Univer­salem Amnestiam benigne obtulissemus, et suo modo, ac ordine publi­can quoque fecissemus; E converso vero. contumaces, ac intra praedefi­nitum, seu praefixum tempus non redeuntes, ad, instantiam fidelium nostrorum Dominorum Praelatorum, Baronum, Magnatum et Nobilium, Regio Edicto nostro proscripti Criminisque laesae Majestatis Complices, atque Rei, adeoque nota perpetuae Infidelitatis affecti Diaetaliter pro­nunciati fuissent, et aggrati. Unde licet Stephanus Telekesy, alias Episcopus Agriensis, vel ob id, quod ante praefixum praedeclarati Proscriptionalis Edicti Diaetaliter praevio modo publicati Terminum, 59S

Next

/
Thumbnails
Contents