Dunántúli Protestáns Lap, 1894 (5. évfolyam, 1-52. szám)

1894-09-30 / 39. szám

619 DUNÁNTÚLI PROTESTÁNS LAP. 620 1. De actione in iure. Postulatio. Postulator in foro comparuit et adiit prae­­torem et postulavit, ut sibi nőmén eíus, quem in ius vo­­care voluisset, deferre liceret. (Cic. div. 20. p. Lig. 6. 17. Epist. Vili. 6. 1.) Tempore postulandi ante omnia agebatur postularine posset homo, de quo quaerebatur (quia in ma­­gistraius et in eos, qui reipublicae causa abessent, dum nmnere publico fungerentur, ági nou potuit, Val. Max III. 7. 9. Tac. Ann. XIII. 44.) Quaesitum est praeterea, postu­lator haberetne potestatem postulandi, quia agere neque­­wnt íilii in parentes, líbertiui in patronos, infamia illati, calumniae condemnati, non nunquam autem bis quoque jpermissa est postalatiq Saepé evenít, ut duó aut plures ín causa aliqua ac­­cusationem sibi deposcerent, quod cum accidit, tűm iudi­­cium factum est ante omnia, liter deberet nomen re de­ferre ; quod iudicium divinationem dixerunt, quale autem hoc iudicium fuerit, facile ipsa Ciceronis in Q. Caecilium divinatio docet. Habita est euim haec oratio, cum decer­­nendum esset inter Caecilium et Ciceronem, liter accusaiio­­nem contra Verrem institueret; divinatio dicitur haec ora­tio, quia non de facto quaerebatur sed de futuro, quae est divinatio ; indices ergo non de praeterito, sed de fu­turo statuunt, mer sit rectius accusaturus ; quod totum, quia coniectura nititur, divinare dicitur, eorumque iudicium divinatio appellatur. Praetorem in hac quaestione decer­­nenda plurimum potuisse iam inde patet, quod iudicium hoc ex albo iudicum suo arbitratu constituere potuit. Saepe etiam multi exstiterunt eiusdem criminis accusatores, ex quibns qui primas partes egít, is accusator est dictus; qui secundas, tertias, subscriptor proximus etc. Jus subscribendi dabatur a praetore sicuti ius deferendi nominis et accu­­sandi. Cic. Divin. 15. Subscriptores definit Asconius cau­­sidicos, qui adiuvare accusatorem solerent. Itaque hi fue­­runt accusatores quasi secundi, qui et ipsi hac subscrip­­tione testatum faciebant se accusatoris primarii factum probare: seque ipsos voluisse accusare nisi has partes ille sibi sumpsisset. Quattuor numero fuisse subscriptores ex eadem oratione apparet. (Cic. p. Clu 47. p. Plane. I. 24. p. Cael. 2. 11. 15. Verr. I. 6. Tac. Ann. I. 47. IV. 34. Accusator cum postularet aliquem alicuius rei iu­­rando firmare debuit se bona fide, non calumnia reum in ius vocatum esse. (Liv. XXIII. 47.) Delationi nominis reus non debuit adesse, Cic. Verr. II. 38. 94.; praetor reum absentem vocari iussit, ut causam sibi obiectam audiret et causas suas proferre posset; si forte reus non adveuisset, res haec causae orandae impendimento non fuit, Si reus delationi nominis adfuit, facta est interro­­gatio; accusator nempe interrogavit reum partes praeci­­puas causae (Liv. XLV. 37. Sail. Cat. 18. 31. Verr. act. I. 2,) Etiam si reus confessus esset scelus, praetor tarnen non postulavit sententiam, verum coustituit actionem in iudicio et iudices decreverunt de fortuna rei (Cic. Verr. I. 5. III. 95. V. 64. p. Lig. 1. Tempore imperatorum sub­­lata est interrogatio. Interrogatione ad finem adducta facta est inscriptio. Praetor a reo responso dato iuscripsit in tabulis publicis causam et quidem sic, ut in prima tabula fuerit nomen rei, in altera accusatoris. Cic. pr. Cluent 31. 86.— Actio ulterior ex inscriptione praetoris pendebat ita, ut si is, in quem inquisivissent in cognitione constituta alius crimi­­nis quam quod praetor in tabulis publicis inscripsisset reus esse inventus esset, inscripti criminis absolveretur. Iuscriptione facta praetor edixit se causam recepisse et accusatum inter reos retulisse. Cic. pr. Rose. 10. Verr. II. 38. 41. ad div. VIII. 8. de iuv. II. 19. Tac. Ann. IL 74. III. 70.) Reus multis niolestiis subiectus erat, nam iuribus civilibus privatus magistratum petere non potuit, plerumque vestem sordidam sibi induir, idem fecerunt fa­­miliares et clientes eins, qui eadem veste induti adibant cum illo ad iudicium, ut iudices ad misericordiam induce­­rent Cic. Verr. I. 58 p. Suli. 31 pr. Plane. 12. 41. Tac. Ann. II. 29. Recepto rei nomine, hoc est in tabulas prae­­toris relato nomine eius, qui erat accusandus, praetor cer­­tam diem, qua accusator et reus ad indicium adessent, constituebat, quod ita fecit, ut rationem haberet temporis inquisition! necessarii. More iuris dictionis Romanae nou praetoris, sed accusatoris fuit indicia omnia providere, quibus evinci posset reum sontem esse, et cum indicia haec saepe ex provincia longissima providenda essent, praetor ratione huius rei turn minus, turn plus temporis dedit. Inquisitio nominabatur spatium temporis, quae inter receptionem nominis et tempus dictum fuit et per quod actores inquirendo et argumentis necessariis providendis occupati erant. Praetor dies undeviginti dare solitus est, sed si necesse fuerit, etiam plus temporis dedit; die au­tem dicta partes comparere debuerunt, nam contra prae­tor secundum praesentem iudicavit: accusator amisit ius­­postulaudi; reus condemnatus est; saepe autem factum est, ut pars quidem utraque die dicta compareret, sed a prae­tore, ut aliam diem diceret, ex quacumque causa posceret. Durante inquisitione hidici nulla res fuit cum causa; ma­­gistratus actores in inquirendo adiuvare debebant, si ta­­bulis publicis a praetore acceptis probabant se habere ius inquirendi. Dr, L. Kapossy. (Folyt, köv.) MX Y VEGYES KÖZLEMÉNYEK. — Köszönetnyilvánítás. Nagys. Dr. Darányi Ignácz főiskolai világi gondnok ur azon alkalomból, hogy a fő­­gimn. ífj. segítő-egyesület alaptőkéjének gyarapítása vé­gett gyűjtést rendez, ismét kiváló jelét adta főiskolánk iránt való páratlan szeleteiének s nemes áldozatkészségé­nek, a midőn nevezett egyesületünk részére, rögtön a gyűjtő iv vétele után, mint első küldött 10 forint ado­mányt. Kedves kötelességemnek tartom, hogy a nemes­­lelkű adományozó nagy becsli adományáért e helyen is kifejezzem az egylet nevében, az egylet legmélyebb köszönetét. Szakai Károly e. tanárelnök. — A dunamelléki egyházkerület közgyűlését, - mint a P. E. I- L.-ból olvassuk, az elnökség október hó

Next

/
Thumbnails
Contents