Református főgimnázium, Debrecen, 1854

12 Id aulem est quod neulrum apud nos evenit. Res'dua enim discipulorum extra parietes scholae sermonem nationalem miscendi sonsveludo, ac cum suis popularibus parenlibus ac ne­cessariis ut mere hungaris conversatio sic est universalis, sic in omnibus hominum cuelibus publica, sic ab omni peregrinitatis commixtione pura ut passim tantum, idque rarissime „ora sono discordia signari u possinl. Ipsi gymnasii tirones cum totali lingvae germani'cae inscientia, a'que sic e scholis nor­malibus promoventur, ut ne elementa quidem novae lingvae novisse valeant. In classe I-a gy­mnasii cum duarum gramaticarum rudimentis uno tempore conflictari debeant, ex^manifestissimo ipsius exc. Minislerii indullu, nulli adhuc tertiae lingvae cognitioni ipsos iniliari fas est. Conjecta vero in plures horas unius ejusdemque lingvae institulio jacturam reliquarum scientiarum, auctus horarum scholasticarum numerus coacti in angustos limites temporis liberi dispendium post se trahet, atque id eíficiet, ut discipuli ultra modum onerati, mde ediscenJo­rum sic obruantur, ut inisso corporis ac animi vigore, exhausla omni virium ahicrilate penitus defatigentur, neque tamen vei in tanta virium intensione in tantis lingvae insvetae dimicitioni­bus — ut hoo olim lingvae latinae evenisse constat optato successu ac voto potiri valeant, cum eadem fere sít ralio lingvae emortuae ac ex situ domicilii prorsds ignotae, intermediisque sub­sidiariis, ,intra et extra muros' magnam partém destilutae. Certe cum in tanta ac tam mubifaria consummandarum rerum congerie in tanto rigore classificationum et promotionum juxta tantam docentium in obeundo suo munere severitatem, jain hodie quoque ubi discipuli familiari ipsis lingva acceptas inbibere materias institutionis in promplu habeant et tamen tam ingens sit ex iis calcalo classis ll-ae notatorum, ac verosimiliter olim re­_ . .1 f "" --ív- .. / jiciendorum numerus: verendum erit ne multo plures, cu;n in inscitia lingvae vehicularis neuti­quam quem debent cursum lenere valeant a palae,tra studiorum homaniiatis cum maximo boni publici detrimento abalienentur ac velut profani a sacris musarum in aeternum arceantur. Quod si tamen e gratiosissima exc. Ministerii benevolentia numerus horarum huic ling­vae impeudendaruin aut sine detrimento reliquarum scientiarum, aut sine onere ac gravamine discentium augerelur, atque ita amplior formandis ac erudiendis lingvae islius candidatis area paleret: ne sic qu dem introductionem lingvae vehicularis alienigenae in classes gymnasii sive inferiores sive superiores possíbilem esse praesenti adhuc aetale videmus. Istius enim quae nunc arenam occupat juventutis circa istam lingvam solerlia etiam'juxta non arguendum — ut docuimus — aut docentium aut discenlium proféctum, tam angustae super aedificata basi, tam imbecilli niiitur fundamento, ut laborem herculeum, in eventu certo infaustum, ne novis quidem auxiliis subvenientibus temere nunc tentare ac aggredi audeat. Ita sane se res habét. In rationem ac commodum hujus aetalis adeo exigua hucdum jacta sunt fundamenta, ut non seplimanas non menses non annos sed certam elapsi temporis periodum exigere nobis ea res videatur, ul cum facilitate ardor quoque discendi crescat, alque ita proficiendi felicitas acceleretur. At quae vestigiis hujus insistetsoboles quid inter feliciora fors auspicia possit aut spe­ret, ralionibus rerum ac temporum tunc in consilium vocatis, divinare et quid consilii capien­dum sil determinare et palain significare primi omnium noslri ducemus officii. — Inter id tem­poris nihil intentatum relinquemus, nihil quod partium nostraruin erit intermitti ad id sinemus, ut discipuli nostri sic instituantur, sic ad hanc disciplinam, nocturna diurnaque adhibita inten­tione animum adjungant, jactisque semel fundamentis talem facere progressum enitantur, ut ad quo altiorem justae in hac lingva eruditionis gradum et perfeclionis apicem pedetentim emergant et progressive magis magisve ardua capessendi, non tantum spem et animum sed etiam facul­tatem id audendi possideant.

Next

/
Thumbnails
Contents