Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)
— 282 — Octáva conditio. Ubi vero idem niiles vei e regno educendus vei in loca modo praemisso eisdcm deputanda deducendus fuerit, in tali eductione vei deductione directioni coinmissariorurn ad id per comitatus deligendorum sese accommodare debeat Nona conditio. Quodsi quando turca regnicolas vei aliquas Hungáriáé partes invaderet, tali in casu ipsi quoque germani railites eousque, donec modo praemisso in regno tolerati fuerint; non solum usque ad jactum tormenti, sed quousque necessitas postulaverit, pari cum nativis confiniariis conatu tarcas propnlsare ac defendere regnum teneantur. Nos itaque, quibus vei maximé defensio et conservatio ipsius regni nostri Hungáriáé incumberet, praemissa fidelium statuum et ordinum instantia benigne exaudita, tametsi visis et consideratis maniíestis ejusdem regni pericolis., ad hostem partes transtibiscanas longe lateque vastantem et insuper partibus etiam regni cistibiscanis ferro igneque imminentem módis omnibus repriinendum, ex puro meroque ac paterno ipsius regni nostri conservandi studio milites illos germanos in regnum istud induci benigne curaverimus: nihilominus ad tot et tantas fidelium statuum et ordinum instantias praeinsertos universos articulos de eductione ipsius germani militis conclnsos omniaque et singula in eisdem contenta rata grata et accepta habentes, acceptavimus et ratiricavimus; promittentes et assecurantes eosdem status et ordines in verbo nostro regio, quod praemissa omnia de annotato milite germano conclnsa tam nos ipsi sancte inviolabilíter observabimus, quam per alios; cujuscunque nationis existant, observari íaeiemus, prouti acceptamus, approbamus et promittimns vigore, praesentis nostri benigni diplomatis superinde concessi mediante. In cujus fidem ac testimonium assecuratorias ac diplomales hasce literas nostras manu nostra propria ac sigilli nostri impressione munitas dandas dnximus et concedendas. Dátum etc. (Másolatból a nemzeti múzeumban fol. lat. 515. és Kovachichnak az 1662-diki országgyűlésre vonatkozó okmánygyüjteményében az akadémia könyvtárában.)