VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)
Strana - Sveska 3. i 4. - 300
300 et facimus fore notum, quod cum magnificus et potens vir dominus comes Meinhardus Goricie et Tyrolis pro se et fratre suo comité Heinrico et eorum heredibus nobis et uxori nostre Elizabete nostrisque heredibus inpingnorauerit et nomine pignoris obligauerit Castrum suum Ratspurch vna cum bonis, que habebat in villis infrascriptis, primo in villa Newsêcz, in villa Harlant, in villa Pruoch, in villa Rorwach, in villa Ratsdorf, in villa Briezst, in villa Bodicz, in villa Bergodicz, in villa Prapratschach, in villa Clunischach, in villa sub castro Ratspurch et omnia bona in Müen, que Petrus de Eb[er]stain a > a dicto comité Goricie nomine pignoris habuerat cum omnibus et singulis iu ribus, redditibus, collectis, decimis, debitis et conswetis ad predictum Ca strum et bona prenominata pertinentibus, quocumque nomine censeantur, et hoc pro tribus mille florenis et auro, quos a nobis integre habuit et re cepit, ita tarnen quod quandocumque predictus dominus comes Mainhar dus uel eius heredes nos et vxorem nostram uel heredes nostros cum memo rata pecunia videlicet cum tribus mille ducatis vel florenis vngaricis boni auri et recti ponderis requisiuerit vel requiri feccrit, extunc nos et vxor nostra [fol. 54*] et heredes nostri predictis dominis comitibus eorumque heredibus dictum Castrum et bona prenominata absque omni contradictionis obstaculo libère et absque fraude restituere teneamur et debeamus hoc cum addito per quando cumque predictus dominus comes uel sui heredes nos vel vxorem nostram uel nostros heredes requisiuerit, teneamur et debeamus dictum Castrum tenere aper tum ad libero introitu et exitu et adiuuare omni dolo et fraude remotis contra quoscumque, excepto ducale dominio Veneciarum; quod dominium si contigerit, quod absit, contra predictos comités novitates seu gvverras aliquas inchoaret seu faceret, tune nos eidem ducali dominio contra prefatos comités uel eorum heredes per nos uel nostros servitores de castro predicto auxilium seu fauorem modo aliquc dare nec prebere debeamus bona fide sine fraude, nec e conuerso eisdem comitibus contra ducale dominium Venetorum dare seu prebere auxilium de beamus de Castro predicto sed pacifice et quiete supersedere. Insuper promit timus predictis dominis comitibus guerras seu nouitates aliquas non facere uel inchoare de Castro predicto absque eorum consilio. Que quidem omnia supra dicta per nos et per fidem nostram nomine sacramenti et pro vxore nostra predicta nostrisque heredibus firma et rata habere et tenere promittimus et niin quam contra predicta uel aliquid predictorum facere uel venire dolo ingenio sine causa oub obligacione omnium nostrorum bonorum mobilium et inmobi lium presentum et futurorum. In cuius rei testimonium présentes literas fieri iussimus nostri sigilli apensione munitas. Data in Foroiulii in castro Castelluti sub anno domini M CGC 0 quinquagesimo octauo, die duodeeima decembris, indiccione XI. Prepis iz 14.—15. vijeka u kodeksu W 594, fol. 54—54' (Re g istra tur buch der Grafen von Görz); isto tamo fol. 54 prijevod u njemačkom jeziku. a) oštećeno mjesto.