VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)

Strana - Sveska 1. i 2. - 12

12 Expositio elaborati ferri minoris fornacis seu Plärhhausz dictae, Per inferiorem seu minorem mineralem fornacem fiunt massae Wolff dicte ferri puri per diem et noctem, demptis diebus festivis 8 centenarii 78 in toto 200 Wolff, de quorum quolibet magistro sol­vuntur 4y. 2 librae, facientes 900 lib. Pro extrahendo dicto ferro ex fornace, requiruntur sex personae, quarum cuivis solvuntur solidi 6, in toto pro uno Wolff 36 solidi, facientes 360 lib. Praenominatae 200 massae ferri Wolff dictae conflciunt milliar (unum capiens 10 centenarios) 175'/. 2 , de quolibet milliar solvuntur magistro mallei maioris, qui praefatas massas Wolff dictas dividit et in Stangeneysen reducit, una cum adiuncto eius calefactore 13V 2 lib., facientes autem 175 l / 2 milliar 2369 lib. 5 sol. Administratori ductus aquarum solvuntur de quolibet frusto 30 solidi, et a praecedentibus ducentis positis in toto 300 lib. Et tandem ex praedictis 175 1 / 2 milliar Stangeneysen facti sunt Zaineysen 171 milliar, de quolibet solvuntur magistro 9 librae faci­entes 1539 lib. Ët tandem ex antepositis 171 milliar Zaineysen confectae sunt decessu et decrescente in igne tertia parte ferri 1140 barillae diversi generis clavorum, (quae omnes ad vendendum Buccarim transmissae sunt) una barilla ponderans centenarium unum, pro quolibet centenario maiorum clavorum niterzodi dictorum (quorum 855 centenarii facti erant), solvuntur 15 librae facientes 12.825 libr. Pro onere duarum barillarum Buccarim deportando solvitur cubulus salis seu modius dictus No 1. pretio trium librarum, cum itaque anno­tatae 1140 barillae constituant onera 570, faciunt 9710 lib. Similiter de maiori sorte clavorum confectae sunt barillae seu centenarii 285, de quorum quolibet magistris penduntur 13 librae faci­entes 3705 lib. Item solvuntur de qualibet barilla fienda 30 solidi, faciendo de praenotatis 1140 barillis expensarum summam 1710 lib. Expositio elaborati ferri maioris fornacis seu Plachhausz dictae, fluit spatio diei et noctis massa una ferri grogloch dicti, ponderans 23y. 2 centenarios, et solvuntur magistro fornacis 5 librae, a labore autem 6 mensium, id est 180 dierum et tot massis, quae 423 milliar conflciunt, exponuntur 900 lib. Item coadiutoribus eiusdem quatuor, cuivis pro die et nocte cedunt librae duae, sic pro 180 massis solvuntur 1440 lib.

Next

/
Thumbnails
Contents