VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 131
131 uberes certe manipulos colligendos nihil déesse videtur, nisi tanta operariorum ubertas pro laboribus, quanta est laborum pro operariis, ; 10. Si loci salubritas attcndatur, sunt qui putant Petovii- salubrjorem esse auram quam Varasdini. Verum sententiam his contrariam tenet Doctor de Apostolis, vir in arte medica et longa rerum experientia nemini, nisi forsan medico Caesareo secundus, cuius iudicium, cum is utriusque loci notitiam optimam habeat, omnium iudiciis praeponderare debet, pi'aesertim cum ei ipsamet adstipuletur experientia. Nam Patres Capuccini, qui Petovii locum praestantissimum occupant, contra auram illam conqueruntur et saepius ad Varasdinenses thermas pro recuperanda valetudine mittuntur. E contra Patres nostri ac Fratres, qui alibi languebant, hie bene valent ordinarie. Qui autem hie mortui sunt, plerumque aegri advenerant. 11. Unum est, quod pro Petovio facere videtur, spes videlicet certa maximarum commoditatum. Verum haec ipsa ratio mentem altius attollentibus sufficiens esse debet ad respuendum locum ilium. Societas absque hoc in Austriacorum principum ditionibus audit opulenta et comparandarum late patentium possessionem commoditatumque studiosa; quae si arcem Petoviensem a redituum amplitudine celebrem et omnium e diversis locis Graecium aut Viennam commeantium oculis obiectam tenuerit aut prorsus incoluerit, multo maiorem suppeditabit obtrectatoribus ansam male loquendi. Deinde experimento constat, quod ubi multae reperiuntur commoditates et deliciae, etiam reperiantur, qui iis cor apponunt. Idem timendum in Petoviensibus bonis, quibus tot piscationum, aucupiorum et venationum iura sunt annexa. 12. Bona olim cameralia, quae nunc ab aliis possidentur, hanc tacitam conditionem (quemadmodum rerum periti produnt) sibi habent agnatam: ut si princeps incipiat residere in provincia, habeat ius recipiendi bona ilia, prius tarnen pretio, quod pro illis acceperat, restituto. Talia sunt bona arcis Petoviensis, quae etiam olim vocabatur granarium aulae. Si itaque contingeret archiducis residentiam transferri in Styriam, posset summa pecuniaria reddi Societati et haec ex bonis eliminari. Optimum proinde foret, ut iuxta pristinum Patris Ignatii Thanhausen decretum Romae approbatum cédèrent bona ilia (vel potius eorum pretium, quod certe pro religiosa nostrorum quiete consultius foret) iis, quibus semel fuerant deputata. Contra Varasdinum pugnare videtur nimia propinquitas Turcarum, quorum fines in certis locis non nisi octo leucis horariis distant. Haec ratio, si quam vim habet, etiam alia, praesertim sub Hungariae corona posita domicilia multo facilius, quam Varasdinensem residentiam, cui tamdiu nihil a Turcis timendum, quamdiu Coprontza, primarium Sclavoniae praesidium, incolumis steterit. Si haec succubuerit, succumbet pariter non solum Varasdinum, sed etiam Petovium, quod non nisi