VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 140

140 XXII. Koprivnica, 16. marta 1663. Nikola Poderkovič javlja zagrebačkom biskupu, da se Simeon Kordić vratio iz Turske i da silom traži od naroda i od vlasti, da ga priznadu za srpskog episkopa. Illustrissime ac reuerendissime domine, domine collendissime. Simeon Kordich, redux ex Turcia, hac praecedenti nocte ad mo­nasterium suum Lepavina uenit, ubi nihil cunctatus, hodie dominum comitem, cum tribus aliis calugeris sociis suis, Capronczam adiit iterque suum eidem domino comiti exposuit, nimirum quod iam formalis esset episcopus, consecratus utpote (sicut aserit) ab archiepiscopo unguariensi, cuius literas quoque patentes eorum charactere conscriptas produxit, quas inspexi quidem sed non sciui legere bene, gestabat in manu, ligneum quoddam pastorale, tinctum colore uiolaceo et modico argento. Queritus est, de cuius licentia iter in Turciam fecit, respondit, quod licentiam a nemine habuisset, ex quo et alii ordinis eiusdem calugeri, exeunt pariter et ingrediuntur, sola superiorum suorum et nulla alia licentia. His dictis illico cornes arestare ipsum et profusio tradere erat paratus, sed hinc ueritus est facere, quod consecratus esset episcopus, quodne tali, tantum facere despectum esset quodam modo inconüeniens impiumque nihilominus obligauit illum fide et honore dignitatis suae, quod ubi ipsum seu quandocunque Capronczam habere postulauerat paratus comitem erit accedere et hoc idem dominus comes hodie ad aulam festinauit perscribere. Petitio autem eiusdem Simeonis Kordich ad comitem ista fuit, primo, ut comes suum antagonistam coepiscopum Gabrielem Mihakich, cohibeat, ne ipsum tantopere persequatur; deinde, ut Vallachos vayuodas et quosdam alios, qui Gabrielis Mihakich partes tuentur ac promouent, in ordine ad praetensume piscopatum, illum uero prosequuntur odio et si liceret e medio sui, ipsum tollerent, déterrent .ab huiusmodi et aliis, quod se comes, hoc interiecta conditione facturum promisit, nempe, prohibendo eidem Simeoni Kordich, ne ulla episcopalia munia et functiones, ulibi extra suum monasterium obeat uel exerceat, tamdiu donec se suae caesareae et regiae maiestati praesentauerit prae­tensumque episcopatum ibi obtinuerit, pariter et a pontifice romano con­firmationem, quod si secus fecerit, erit résolu tus comes uinctum Viennam mittere. His dictis discessit a comité, ubi postea mecum ad domum meam uenisset, interrogaui, utrum apud patriarcham suum occasione istius in Turciam itineris sui fuisset, respondit iurando, quod nequaquam, sed quod apud superius memoratum archiepiscopum fuerit et nulibi alibi, deinde, quandoquidem sic ei res ista successit, quod uestram illustris­simam ac reuerendissimam dominationem quamtotius uelit accedere et

Next

/
Thumbnails
Contents