VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 138

138 simus, prefato episcopo zagrabiensi, ut vobis provideat de docto viri ritus sacerdote; illi adhaerere nihil timentes intentanda ab altero terri­culamenta excommunicationum, quae nullius sunt valons, defectu juris­dictionis etc. Si quis tarnen adeo fuerit vacors, ut malit metropolitae tributarius esse, quam sub altero liber vivere, plenam habebit potestatem ad eum se e terris nostris intra 14 dies cum omnibus suis conferendi. In eius autem locum succèdent nostri milites Croatae ac alii, hoc optatae pacis tempore propediem exauctorandi. Quod si et calugeri maluerint adhaerere suo illi metropolitae, etiam ipsi plenam habeant potestatem ad eum migrandi, sed nunquam amplius in terras nostras reverendi, eorum autem fundum totum ad monasterium spectantem, cum omnibus pratiš, splois, vineis volumus inter vicinos vayvodos distribui etc. Quid ad baec reverendissimus dominus ? Ocurrit ne illi quid aptius? Magnas ille non omnia probat. Putat subesse periculum. Reverendissimus, obsecro, adinveniat viam, quam ingressus possit cum regio vate ca­nere. Et non sunt mota vestigia mea. Ita, inquam, incipiat, ut non cogatur desistere. Pater Miler animatissimus est, fiditque plurimum re­verendissimo domino, quod ad bonum finem perducturus sit id, quod intendit. Iam pater solum solicitus est, ut inveniat, qualem reveren­dissimus postulavit. Judicarem explorandos esse eorum, qui populi capita reputantur, animos, an sint futuri contenu ? Magnas existimat expedire ut tarn vladicae quam suffraganei creatio continuo differatur, eoque sine exercitus praesentia non posit bonus effectus sperari. Ego autem arbitror, gentem non esse pro fide ac vladica suo (si non concitentur ab aliis) tarn zelosam. Quae scripsi, nemini manifestentur, nisi secretum fidelissime ser­vaturo. Cupio autem chartam hanc paulo post Vulcono consecrari, causas iustas habeo. Communico autem reverendissimo domino, pacem nostram supra modum dubiam esse. Nec Gallus nec Turca, quidquam boni molitur. De utroque audivi nonnulla, quae optarem esse falsissima. Deus nobis succurrat. Si reverendissimus mihi rescribere dignabitur, ita scribat, ut sensus literarum, si eas intercipi contingeret, non facile a quovis percipi posset. Pater Miler amantissime salutat reverendissimum, gaudet, quod me habeat, per quem possit cum reverendissimo agere in scripto. Ipse enim plurimum occupatus non habet tempus scribendi. Cupio scire, an reverendissimus vere iudicet expedire, ut promoveatur Gabriel Miakich et an existimet eum esse et fore constantem in fide ? Vix quippe mihi persvadeo, reverendissimum pro ipso stare. Quicquid consideratis modernarum rerum circumstantiis reverendissimus agendum esse cognoverit, insinuet, pro posse ćooperabimur ad effectum. Ante omnia vero ferventer implorabimus dei gratiam, sine qua praestari nihil poterit. Deus optimus maximus reuerendissimam dominationem

Next

/
Thumbnails
Contents