VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 133

133 My kraine laskeh zinow vasse gozpodstvo mora veruuati, da nechemo imati drughogha biskupa za laske zynoue nego Gabriela Myakicha. S polja piše: Illustrissimo ac reuerendissimo domino, domino Petro Petrettich, episcopo almae ecclesiae zagrabiensis etc. domino, domino nobis semper gratiosissimo. Original. Četiri pečata srpskih vojvoda. Epistolae u nadb. arhivu u Zagrebu. XIX. Beč, 14. decembra 1662. Valtazar Milovec piše biskupu Petretiću u stvari popunjenja marčanskog vladičanstva. Illustrissime ac reuerendissime domine et patrone gratiosissime pax Christi et mea obsequia humillime oblata. Etsi mihi illustrissima vestra dominatio nihil commiserit circa ne­gotium valachici episcopatus, ego tarnen meo quali quali zelo animarum motus et in literis admodum reuerendi domini Matthiae Szlouenchich, uiri pro domo dei non parum zelosi meique optimi et confidentissimi amici, incidenter requisitus, feci habita occasione, quod indicari placi­turum, deo et vestrae illustrissimae dominationi. Cum enim die 13. de­cembris cum meo excellentissimo domino comité ad intimum consilium euocato, venissem Viennam, accidit, ut in coena assiderem patri Miller, salutaui illum nomine admodum reuerendi domini supra nominati insi­nuauique illi, me habere unum uerbulum ili dicendum. Finita coena optimus pater duxit me ad suum cubiculum et audita ibi mea commen­datione, ut impediretur iste schismaticus episcopatus, retulit mihi in cancellaria hungarica et suam maiestatem omnino déterminasse et do­minum cancellarium ueluti archiepiscopum illarum partium consensisse, ut Valachis aut nullus detur episcopus aut detur, qui sit unitus et vestrae dominationi illustrissimae subiectus eo modo, quo fuit subiectus primus earum partium episcopus episcopo zagrabiensi. Et hanc conclu­sionem mansisse ratam usque ad aduentum domini generalis Leslei, qui totum consilium dei conatur euerteri. Locutus est reuerendissimo patri Miller et praetendit tumultum seu rebellionem, non tantum uici­norum et sibi subiectorum Valačhorum sed totius schismaticae ligae usque ad Moscouiam, quae facile excrescit ad 60 millia. Periculum esse, ne coniuncti cum Turcis atrox bellum excitent, nisi illi concedatur episcopus, qualem ipsi uolunt, eos breui ad suam maiestatem uenturos et praesentaturos unum, quem ipsi elegerunt (dubio procul erit Gabriel).

Next

/
Thumbnails
Contents