VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 1 - 7
7 nenciis et pertinenciis ad eos spectantibus, sicut olim pater eorum dominus Henricus de Gerdezella emptionis titulo à Papone de Castro sancti Laurencii et ipsi hactenus possederunt, pretio enim viginti marcarum denariorum solidorum, quod confessi fuerunt integre recepisce, renuncians exceptioni non numerati et non soluti precii tempore huius contractus. Quam villam cum domibus et areis ortis campis pratis territorio culto et inculto in montibus et valibus silvis nemoribus aquis venationibus paysationibus pis[ca]tionibus l)) et iuribus omnibus ac sngullis a) eis pertinentibus renunciaverunt in manibus domini comitis supradicti, suplicando ipsi domino, ut Carstmannum prefatum recipientem per se et fratribus suis et ipsius ac eorum heredibus investiret de ipsa villa et omnibus ac singullis supradictis. Qui vero dominus cornes, considerans quod per dictum Carstmannum]^ et fratres suos et heredes eorum peterunt sibi et suis heredibus grata servicia exiberi de certa sciencia et pura voluntate, eundem Carstmanum recipientem per se et fratribus et heredibus eorundem de dicta villa et omnibus ac singullis, ut superius expressum est, coram supradictis testibus et me notario ibidem investivit. Pro quo vero feudo dictus Carstmannus fecit fidelitate et homagium iuramento, ut vasalus débet domino et fieri consuevit. In cuius eciam rei evidenciam pleniorem et maius robur dictus dominus cornes instrumentum presens fecit sigilli sui cerei pendentis munimine roborari. Ego Otolinus Justinopolitanus imperiali auctoritate notarius interfui et rogatus scribere et mandaio dicti domini comitis et consensu parcium scripsi, scripsi, scripsi et roboravi. S. Na traku iz pergamenta visi okrogel (premer 3'5 cm) pečat iz voska naravne barve. predstavi) ajoč naprej gledajoči oprsni portret (precej pokvarjeno) ; legenda: -f S IG .. . ALBER[TI] GORI[CIE] CO ... IS. 3 a ) lako v orig. b ) perg. zabrisan. • 4. 1299, jnlij 2, Vrsar (sod. okr. Poreč). Poreški škof Bonifacij podeli Ançmannu iz Pazina v fevd eno kmetijo v vasi Tar (obč. Poreč, sod. okr. Poreč); nakar mu ta kot vazal priseže zvestobo. Orig. perg. (širina 13 cm, visina 29 cm) v Drzavnem arhivu na Dunaju (repertorij 3).