VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 128

128 iudicio, quis eorum pro hoc episcopatu anteponendus, matute huic transmittat, voluntatique imperatoriae promptus satisfaciat. Quod ex débita mea professione transcribere, pro mea persona uero reuerendis­simum dominum assecurare volui, quod usque ad aras constans sim permansurus. Reuerendissimae vestrae dominationis fidelissimus seruus Leslie. Viennae, 16. aprilis anno 1662. U kraju na istoj strani piše: Reuerendissimo episcopo ecclesiae zagrabiensis. Original. Epistolae u nadb. arhivu u Zagrebu. XVI. Požun, 14. juna 1662. Matija Slovenčić piše zagrebačkom biskupu Petretiću o koracima, koje je poduzeo, da spreči imenovanje novog srpskog episkopa. Illustrissime et reuerendissime domine praesul, domine patrone mihi collendissime, salutem precum et seruitiorum meorum demissam commendationem. Fui heri in audientia apud illustrissimum dominum cancellarium, qui quia necdum informationem per me allatam et sibi traditam legit, iussit me in materia episcopatus vallachici in ea contenta discurrere. Et quia nuper dixerat mihi, vellet dominus episcopus uester, ut nullus episcopus vallachicus esset (quia audiuerat hoc idem a me adhuc Viennae existente, quod expediret neminem esse et quod per parochos solos illius ritus unitos tarnen et ab episcopo zagrabiensi dependentes, populus ille in spiritualibus foueri et regi posset) et inhiat in illum bolum uelletque ipsis illum accipere ; ideo statim ab hac materia coepi ducere discursum (quia pro eo tempore, quo haec coram me dixerat, non erat occasio sufficienter ipsi ad haec respondere) aiendo, quod reuerendissima dominatio vestra non intendat ipsis accipere, quod prae­decessores sui cum annuentia summi pontifias illis dederunt; sed quod reuerendissima dominatio vestra mere et pure ad salutem patriae et bonum animarum rudis et peruersae illius gentis attendat, uidendo, quam peruersi hactenus Vallachorum episcopi et perniciosi fuere, ti­mendo in futurum, ne et illorum successores similes illis forent ; quin imo, subiungo; si commode supprimi et mortificari hic episcopatus non posset, idem dominus noster reuerendissimus episcopus petit episcopum illis praefici, attamen non schismaticum, ut hactenus, sed vnitum cum romana ecclesia et quia nullus esset talis ex his duobus praetendentibus et prefatum episcopatum valachicum importune in aula sollicitantibus,

Next

/
Thumbnails
Contents