VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 118

118 ipsi moderno zagrabiensi episcopo inobediens ac illi minime subiectus esset, sed nec uelit esse, uti praecitatus canon dictaret. Item idem re­uerendissimus dominus exponens super eo etiam protestaretur, quod praetactus praetensus Maximus Pietrouich, praetensus Raschianorum epi­scopus, non solum iuxta praecitatum canonem ueluti suus quoad ritum Graecorum vicarius in spiritualibus eidem episcopo zagrabiensi, sed etiam in temporalibus deberet esse obediens et subiectus, ex ratione hac, nam reuerendissimus quondam bonae memoriae Petrus Domitrouich, episcopus pariter zagrabiensis, praedecessor moderni exponentis, bona certa stabilia in magna quaHtitate posita, possessionem videlicet Marchia dictam, in prouincia iuanicensi et episcopatu zagrabiensi ac comitatu crisiensi existentem et alias ad eundem episcopatum zagrabiensem, iure perpetuo spectantem, praenominato quondam Simeon! Vretanich, sub no­mine abbatis Valačhorum, quoad ritum graecum episcopo uti catholico et cum romana ecclesia unito, suis quoque monachis basilianis etiam catholicis, contulit, ut ex donatione superinde emanata pateret, cum sequentibus conditionibus : Prima, ut ipse et sui monachi in religione catholica et romanae ecclesiae unione permaneant. Secunda, vt in Signum dominii episcopo zagrabiensi pro tempore constituto singulis annis duo­decim libras caerae, ipse et sui successores, penderent. Tertia, vt a nota infidelitatis et uitio ingratitudinis sese perseruarent. Dictus autem mo­nachus Maximus Pietrouich, praetensus Valačhorum episcopus, nec ipse nec sui monachi essent catholici sed schismatici ac in multis erroribus haeretici, ecclesiae et episcopo zagrabiensi per omnia inobedientes, nam nec praetactam pensionem soluunt nec soluere uellent; vnde bona praerecensita ob uitium ingratitudinis amittere deberent, ideo eundem Maximum Pietrouich in praenominato monasterio sancti Michaelis in Marchia fundato, degentem, imprimis a praetacti episcopatus vreta­niensis, possessione et administratione, postmodum tarn ipsum, quam suos monachos basilianos a praescriptorum bonorum per reuerendis­simum Petrum Domitrouich, episcopum zagrabiensem, collatorum appre­hensione, possessione, tentione et fructuum exinde perceptione et percipi factione. Sacram quoque caesaream et regiam maiestatem ab ulteriori eiusdem praeiudiciosi episcopatus vretaniensis collatione presertim scis­matico fienda, ad haec non solum eandem caesaream et regiam maie­statem, verum etiam ipsum illustrissimum dominum Hungariae palatinum a bonorum praetactorum donatione, collatione et confirmatione, capitula quaeuis ac alia loca credibilia, vicarium quoque episcopatus zagrabiensis temporalem a statutione et introductione, relatione et a quarumlibet aliarum superinde extradatione, inhiberet contradicendo, contradiceret inhibendo et protestando, prouti et inhibuit, contradixit et protestatus est, coram nobis, harum nostrarum literarum testimonialium mediante. Zagrabiae, anno et die vt supra.

Next

/
Thumbnails
Contents