VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 109

Secundum, imperatorem Romanorum et regem Hungariae adiens eidem exposuisset, Valačhorum episcopum Simeonem Vretanicz in domino defuncium esse, qui romanae ecclesiae subiectus ac cum ea unitus erat Romaeque ad episcopatum consecratus misset, clerum ac populum suum valachicum ad religionem catholicam perduxisset. Qui cum iam mortuus esset nec aliud episcopum Valachi in partibus Sclauoniae et Croatiae residentes haberent, institit apud eandem praetactam sacram caesaream regiamque maiestatem, ut illum praedictorum Valačhorum episcopum denominaret ac superinde donationem daret, asserens, se iam esse ca­tholicum, romano pontifici subiectum ac cum romana ecclesia unitum, promitens insuper, se persistere in eadem catholica religione ac romanae ecclesiae unione, clerum quoque ac populum suum ad eandem reli­gionem et unionem, si qui ab ea deuiassent, redacturum, in ea autem existentes, conseruaturum, summo pontifici ac sacratissimae caesareae regiaeque maiestati obedientiam et reuerentiam exhibiturum, imo et ab eodem summo pontifice confirmationem ac consecrationem accepturum. Quae etiam praemissa cuncta non tantum coram caesarea ac regia maiestate praedicta, sed etiam coram nuncio apostolico illius temporis Pallota cognominato, se facturum spopondit, orans eundem, ut sibi tarn apud caesaream ac regiam maiestatem antelatam, quam etiam apud summum ponüficem auxilio ac patrocinio adesse dignaretur, qui et adfuit in quantum potuit. Quibus praerecensitis praefata caesarea ac regia maiestas uisis ac auditis petitum Valačhorum episcopatum eidem Maximo pro tunc mo­nacho basiliano in anno 1630. benigne contulit, ut ex donatione per me lecta et uisa, pro tunc patuit, nam dum ego Zagrabia Viennam ascendens in oppido Sancti Chotardi uulgo Szent-Chotar dicto, eundem Vienna descendentem, reperissem et ad me uocassem, donationem prae­tactam mihi legendam obtulit. Quam donationem nunquam eidem Ferdinandus Secundus, in do­mino defunctus, uti rex pientissimus ac catholicissimus, dedisset epi­scopatumque contulisset, nisi se catholicum esse et futurum affirmasset, nisi etiam obedientiam ac reuerentiam summo pontifici se exhibiturum, confirmationem item et consecrationem ab eo accepturum promisisset, imo et in nunc finem, ut videlicet confirmationem et consecrationem a summo pontifice dictus Maximus acciperet. Literas praesentatorias idem Ferdinandus Secundus ad summum pontificem dedit dictusque Maximus Valačhorum episcopus se pro eadem confirmatione et consecratione accipienda, Romam iturum obtulisset. His ita sese habentibus, praedictus Maximus monachus basilianus accepta donatione a praenominato Ferdinando Secundo, rediens in Sclauoniam non iuit Romam nec alium loco sui misit, pro confirmatione ac consecratione sollicitanda, quin potius, accepta a Valachis schisma-

Next

/
Thumbnails
Contents